Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665
page |< < of 248 > >|
1bi ſit; ſit in B etiam immobilis, & Mars in D. hic erit Perigæus & oppo­
ſitus: moveatur autem tum centrum Epicicli S, tum ipſe Epicyclus, eo
modo, quo diximus, quando centrum Epicycli erit in R, planeta erit in T;
igitur Apogæus & coniunctus; atque ita deinceps emenſis revolutioni­
bus iuxta præſcriptum motum, Mars ſemper erit Perigæus in oppoſitio­
ne, Apogæus in coniunctione; Iam ſumus ergo pares, & vtrinque par
numerus eſt circulorum & motuum: vter verò modus rationi & naturæ
magis conſentaneus ſit, videndum reſtat.
Auguſtin. Vtrique parti, ſuus videbitur in rem iſtam magis quadrare;
quid enim pro tua cauſa dici poſſit, non video, quod pro mea æquè non
militet.
Antimus. Secus eſſe crediderim; nempe ille modus veritati, rationi, &
naturæ magis conſentaneus eſt, qui nec ſenſum, nec intellectum in erro­
rem inducit, ſed exhibet planetam in eo loco, in quo revera eſt; is enim
potiſſimùm oculorum finis, vt objectum, & tale quale eſt, & in loco in
quo eſt, exhibeant.
Atqui iuxta noſtrum modum, video ex A Martem in
M, per lineam rectam productam ad verum locum Eclipticæ, in quo eſt,
cùm tamen iuxta tuum, ex B, videam Martem in eodem loco Eclipticæ, in
quo tamen non eſt, ſed in alio, ad quem terminatur recta AF.
Igitur in
mea hypotheſi, nec ſenſus fallitur, nec intellectus; & provt rerum natura
poſtulat, videtur Planeta in eo loco, in quo eſt; in tua verò, & ſenſus fal­
litur, & per ſenſum intellectus; Licèt hic deinde ex aliis notionibus ſen­
ſum corrigat; & contra rerum naturam & rectæ rationis ordinem, plane­
ta ſemper in eo loco videtur, in quo non eſt, & nunquam in eo, in quo eſt,
citra puncta oppoſitionum & conjunctionum.
Fateor vltrò, ſenſus ali­
quando falli, & multis ſubjici fallaciis; ſed profectò id accidit, vt aiunt, per
accidens; nam per ſe ſenſus non fallit, nec fallitur; ſed meo iudicio, ab­
ſurdum dictu eſt, naturam oculis ſemper illudere voluiſſe, quod tamen
ex tua hypotheſi neceſſariò ſequitur; Video Solem moveri, ac Terram ſta­
re, turpiter erro, Sol enim quieſcit, Terra movetur; terreſtrem globum in
centro Vniverſi eſſe video, & Solem in ætherea regione extra medium;
ſed oculi hallucinantur; nam Sol in centro eſt, atque inter Sydera Tellus:
Video Martem in 20. gradu Geminorum, oculo minimè impedito, etiam ex
centro terræ; fallor, erroque toto cœlo; cùm Mars reverâ ſit in principio
Cancri; ſic nobis Natura gratis impoſuit, & in perpetuo errore verſari
voluit, quis hoc credat?
Quis homini cordato perſuadeat? præſertim vbi
nulla neceſſitas vrget, nulla ratio poſtulat, nulla cogunt phænomena.
Auguſtin. Illa facilitas Apogæi ac Perigæi, quæ in noſtra hypotheſi
mirabilis eſt, negari profectò nequit.
Antim. Quæ major facilitas excogitari poteſt, quàm illa, qua res Apo­
gæi ac Perigæi per Epicyclum explicatur?
Quis ſtatim non capiat, Mar­
tem in O eſſe Apogæum, in C verò Perigæum ? Quis non videt, eodem
modo terram ab E, per EBC, accedere ad Martem F, quo Mars ab O
per ONC, accedit ad terram A, ſcilicet ab O in N, & ab E in B, iuxta
rationem ſinuum verſorum, ab N verò in C, & à B in C, iuxta rationem ſi-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index