Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665
page |< < of 248 > >|
1que receſſus ſub Axe HV, applicata qualibet baſi, quæ in partes quaſ­
cunque diviſa repræſentat tempus, tum acceſſus, tum receſſus.
Antim. Optimè; vnum tamen obſerva, in acceſſu ita dividi tempus,
quod repræſentatur per lineam AZ, vt incipiat ab A & terminetur in Z;
in receſſu verò incipiat à Z, & deſinat in A: idem dico de acceſſu & re­
ceſſu Apogæi.
Iam verò ad id, quod de motu Apogæi quæſiveras reſpon­
deo, periodum inclinationis, ſeu motus Apogæi, æqualem non eſſe perio­
do alterius inclinationis; ita vt, Sol citiùs redeat ad Tropicum Cancri,
vnde diſceſſerat, abſoluto totius Eclipticæ motu, quàm ad Apogæum,
quod tantùm attingit paulo pòſt: igitur interea Sol tantulùm promove­
tur in Ecliptica, hinc Apogæum videtur moveri ſecundùm ſeriem Signo­
rum, ſed adeò lentè, vt vix ſingulis annis 1. minutum conficiat; & hic
motus eſt tantùm apparens.
Hæc dixi ad reducendum ad calculos Ano­
maliæ motum; nam re ipſa AD habet minorem proportionem ad AH.
ſeu BD ad CH, quàm tempus, quo Sol Apogæus in Cancro decurrit
arcum Eclipticæ æſtivum, à principio ſcilicet Cancri ad Libram, ad tem­
pus quo arcum autumnalem deſcribit, ſunt enim ſpiræ paulò laxiores in
hoc arcu; ac proinde pauciores; igitur pauciores dies; quod ideò fit, vt
vna ſpira diurna Solis ſit ferè æqualis alteri diurnæ; ſic enim ſupplet natu­
ra æqualitatem motuum; quod ſanè multis aliis exemplis comprobare
poſſem, ſi fortè ita iuberes.
Ex his reliqua, ni fallor, quæ ad Solare
noſtrum ſyſtema pertinent, facilè intelliges.
Auguſtin. Ita eſt: quare ad prima illa poſtulata de Marte redeo; vnum,
ni fallor, ſupererat, cur ſcilicet Mars à coniunctione, vel Apogæo
ad Quadraturam, plus temporis ponat, quàm à Quadratura, ſcilicet reſ­
pectu Solis, ad Oppoſitionem, vel Perigæum.
Antimus. Miror à te, qui adeò perſpicax es, non videri; cùm enim
Mars ab Apogæo & Coniunctione ad mediocrem diſtantiam orbes ſuos
tardiùs conficiat; haud dubiè minoribus intervallis Solem poſt ſe relin­
quit, quàm dum à mediocri diſtantia tendit ad Perigæum; quia orbes
ſuos citiùs decurrit; igitur maioribus intervallis Solem poſt ſe relinquit;
igitur cum æqualibus temporibus, ab Apogæo ad mediocrem diſtantiam,
& ab hac ad Perigæum perveniat, & cum eo tempore, quo ab Apogæo
pervenit ad mediocrem diſtantiam, minore arcu Solem poſt ſe relinquat,
maiore verò æquali tempore, quo à mediocri diſtantia pervenit ad Pe­
rigæum; inde ſequitur, vt arcus hinc inde ſint æquales, provt reverà
æquales apparent, à Coniunctione ad Quadraturam, & ab hac ad Oppoſi­
tionem, aſſumenda eſſe inæqualia temporum intervalla, maius ſcilicet
ab Apogæo ad Quadraturam, minus verò ab hac ad Perigæum.
Auguſtin. Hæc adeò facilia Sunt, vt nimia facilitas non nihil de pre­
tio detrahere videatur; iam verò mihi facilè perſuadeo, reliqua omnia,
quæ ad alias paſſiones ſuperiorum Planetarum pertinent, pari facilitate ex
iactis à te principiis explicari poſſe.
Antimus. Ita eſt prorſus; nam res eodem modo explicatur in Iove &
Saturno; niſi quod cùm Iupiter maioribus intervallis Solem poſt ſe relin-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index