Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665
page |< < of 248 > >|
1ſum. Ita que in puncto E vna eademque eſt vtriuſque motus determinatio,
ſcilicet per tangentem versùs Ortum; in F verò, altera determinatio alteri
ex diametro opponitur; nam determinatio motus centri eſt tangens ducta
in Ortum; nempe hîc motus determinationem in vna ſaltem revolutione non
murat; at verò determinatio motus orbis eſt tangens ducta in Occaſum; in
aliis punctis inter EI, & IF, in diverſas partes tendunt; v.g.in puncto I de­
terminatio centri eſt DI producta versùs Ortum; determinatio orbis per­
pendiculariter cadit versùs GF. pari modo habentur aliæ in tangentibus;
& provt vna magis aut minùs conſentit cum alia, velocior aut tardior
eſt motus; Sed dic mihi.
ſodes Antime, poſito quod ſit globus in E, cur
per tangentem non projicitur verſus Ortum?
Antimus. Cur me tentas, Auguſtine, neſcire non potes, hoc jam à
Galilæo ſolutum fuiſſe, in quo certè, more ſuo maximam ingenij vim
oſtendit.
Nullum corpus grave per horizontalem projicitur, quod ſtatim
ipſo initio deſcendere non incipiat; ſemiparabolam à ſummo vertice ſuo
motu deſcribens; ſed quælibet parabola ex E vertice ducitur infra Cycloi­
dem EQV, vi Geometræ demonſtrant; itaque dictus globus projicitur
quidem, ſed ita, vt cùm aſſurgere non poſſit, in ſuperficie terræ volvatur, vt
alij globi volvuntur.
Chryſocom. Quid dicam ad hæc, neſcio, certa tamen eſſe non puto;
alioquin actum eſſet de hypotheſi Copernicana; aliunde illud principium
certum eſſe videtur, quòd ſcilicét impetus aliquamdiu duret modò fruſtra
non ſit, & aliquem motum præſtare queat, videmus enim globum proje­
ctum moveri, etiam à projicientis manu abſtractum; rotam item in quo­
cunque ſitu collocatam, vbi tantulus impetus initio impreſſus ſuerit; in
funependulis, res eſt pluſquam perſpicua, itemque in motibus, qui per
repercuſſionem fiunt; commune igitur principium eſſe videtur, ex quo,
ni fallor, rectè deducis tractum matis, qui eſt circa E, versùs Ortum deinde
excurrere; quod enim de globo dixiſti in eodem puncto E ſito, ex hypotheſi
dumtaxat accipio, non verò abſolutè dictum.
Antim. Immò abſolutè dictum eſſe velim; non ratò quippe accidit vt
globi lævigatiſſimi in planis etiam lævigatiſſimis collocentur, ſeu marmo­
reis, ſeu vitreis; lævigata glacie nihil ferè lævius inuenio; & ſupra glaciem
glaciata fruſtra citò & facilè currunt; itaque ſi aqua movetur, excurritque,
modò Ortum, modò Occaſum, versùs, non video quare globus lævigatiſ­
ſimus in plano lævigatiſſimo ſitus, vel ſupra lævigatam glaciem, propter
eandem motus inæqualitatem moveri non debeat; & hoc etiam ad homi­
nem, contra tuam hypotheſim militat; vnde ruit etiam illa reſponſio iam
ſupra indicata; quod ſcilicet terræ motus æſtus quidem marini cauſa ſit,
ſed non adæquata, vt aiunt; nempe quidquid tandem motus in aquas
traducat, in globulum eo modo ſitum, quo dictum eſt, etiam traducere
deberet, cùm æquè facile traduci queat; accipio enim globulos tam fa­
cilè mobiles, vt nihil mobilius excogitari poſſit, tornatos ſcilicet ex Mer­
curio.
Auguſtin. De puncto E fortè ſatis dictum, & pluſquàm ſatis; de aliis

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index