Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665
page |< < of 248 > >|
1ſeca ineſt, vt recedat à centro Mundi, quàm aquæ, vt ad illud accedat,
Denique, vt hoc vel obiter dicam, ad quem amabò finem hujuſmodi cor­
porum lationes Natura deſtinavit, niſi ad rectam Vniverſi diſpoſitionem?
quod nec ipſe Ariſtoteles vnquam negavit; atqui finis ille certò obtinetur,
modò graviora, quibus levia ſubſunt, deorſum eant, & partes omnes
versùs idem centrum, cùm fieri non poſſit, vt graviora deſcendant, niſi le­
viora ſurſum trudantur; Quod ſpectat ad Ariſtotelem, in lib.de Cœlo, multa
profectò habet, quæ cum veritate minùs conſentiunt in iis præſertim, quæ
ſcripſit de motu locali; quòd enim Cœli ſint ſolidi; quòd ſtellæ nullum ha­
beant motum, præter motum primi Mobilis, quòd Mundus ſit ab æterno,
quòd Cœlum ortum non habuerit, nec corrumpi poſſit; quòd cuncta, quæ
ortum habuerunt, ſint interitura, quòd duplo gravius duplo velociore
motu deſcendat, quod Deus ſit Agens neceſſarium, aliaque hujuſmodi, non
modò in iis Ariſtotelem non debemus ſequi, ſed eidem apertè à nobis re­
pugnari, par eſt.
Antim. Addo vnum, quod in re præſenti ponderandum eſt, ſcilicet, non
agi hoc loco, vtrùm terra ſit abſolutè ac ſimpliciter gravis, ignis verò abſo­
lutè & ſimpliciter levis; de aqua & aëre tantùm ſermo eſt; vtrumque au­
tem abſolutè leve eſſe Philoſophus negat lib. 4. de Cœlo text.
27. ni fallor,
additque text.
39. in ſuo loco pondus habere non levitatem; id paſſim re­
petit aliis locis, & expreſsè fatetur, præſertim text.
30.aëra gravem eſſe;
adde ſis, quod habet lib. 3. text.
10. grave nihil aliud eſſe, quàm denſum,
& leve nihil aliud quàm rarum; Idem habet lib. 4. Phyſic. cap. 9. item
lib. 8. c. 7. & alibi paſſim.
Non deſunt etiam Autores claſſici præter Ar­
chimedem, & quotquot de Statica & innatantibus humido ſcripſerunt,
quorum hac in re autoritas maximi ſanè momenti eſt, vt Iavellus tract. 1.
in 4. de Cœlo, cap. 3. concl. 3. Cabeus Tom. 4. Meteor. Tract. 14. Ru­
vius lib.4. de Cœlo cap. 6. quæſt.
1. Bovius lib. 3. Philoſoph. p. 221. & multi
alij, quos facilè adducerem; ſed vt jam dixi, ad rem præſentem hæc contro­
verſia non ſpectat, ſatis enim mihi eſt, ſi aër & aqua gravia ſint, ſaltem ſe­
cundum quid; quid quid tandem ſit de levitate poſitiva, qua levia ſua ſponte
ſurſum ferantur, quam vobis quæſtionem animi gratia diſputandam relin­
quo; quantum enim ex iis, quæ hucuſque à vobis dicta ſunt, alter eam ad­
ſtruit, alter verò deſtruit.
Chryſocomus. Ita eſt, illam adſtruo, non ſanè quòd ratio à priori
me moveat; nullam enim eſſe, quæ hoc mihi certò perſuadeat, vl­
tro fateor; ſed quia nonnulla ſunt experimenta, quæ id prorſus
evincunt.
Auguſtin. Huc volo te; refer quæſo illa experimenta, iis enim, ſi ta­
lia ſunt, & hoc ſanctè iuro, illico cedam & dabo manus.
Chryſocom. primo quidem loco, ſit tubus vitreus, cuius altera extre­
mitas probè obſtructa ſit, altera verò aperta, infundatur aqua, non
tamen vſque ad ſummum, tum admoto preſsè digito, ne aqua effluat,
inverſoque tubo, illa portio aëris, quæ in tubo remanſit, ſur-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index