Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665
page |< < of 248 > >|
1frà rectam AG deſcendat, nec ab hac poſſit diſcedere; certè non ideò
globus volvitur, vt centrum A deſcendat, cùm deſcendere poſſit, etiamſi
non volvatur; igitur ideò volvitur, ſeu rotatur, quia cum vtroque modo
deſcendere valeat centrum A, per eandem ſcilicet lineam AG, & cùm pri­
mo modo difficiliùs deſcendat, propter affrictum partium; ideò ſecundo
modo deſcendit, quia ſic faciliùs deſcendit; ſic enim corpus grave non mo­
do determinatum eſt ad motum, ſed etiam ad faciliorem, cæteris paribus,
motum.
Auguſtin. Audivi hactenus, in rotis valere rationem vectis; eſt enim
vectis quidam perpetuus; vnde manifeſta petitur ratio, cur majoribus
rotis currus inſtruantur; nempe inde creſcit mechanicæ potentiæ mo­
mentum.
Antim. Quis negat, in rotis haberi rationem vectis in vecte tamen ſup­
ponitur aliquod punctum quaſi immobile, quod in ipſo Hypomoclio col­
locatur; quod vt meliùs intelligatur.
17[Figure 17]
Supponatur planum DH eſſe horizon­
tale, in quo ſit rota, eaque trahatur fune
AG, inſerto ſcilicet axe per centrum illius
A, haud dubiè ſi æquè facile vtraque extre­
mitas diametri rotæ DC adduci poſſet à
potentia trahente per AG vtraque extre­
mitas, ac proinde reliquæ omnes partes
rotæ per parallelas AG adducerentur, &
omnes æquè citò moverentur, vt reverà fit,
ſi rota humido innatet; at cum propter af­
frictum
planireta; detur D, ac proinde difficiliùs accedat: punctum C longè faci­
liùs accedit; item A. &c.
ac proinde citiùs accedunt, ex quo inæquali acceſſu,
propter partium nexum, motus orbis neceſſariò ſequitur: Iam vero ſuppo­
ne planum inclinatum, & nullam potentiam extrinſecam applicatam eſſe
centro A, ſed ſolam ineſſe gravitatem rotæ, quæ à centro A exeritur ab
intrinſeco, eodem prorſus modo, quo ante à potentia, fune applicata
in plano horrizontali, & vt potentia extrinſeca movet rotam eo motu, quo
faciliùs moveri poteſt, mixto ſcilicet ex motu centri & orbis, in hoc plano,
ita & propria rotæ gravitas in inclinato; quid clarius?
maneat igitur illud
principium, quòd ſcilicet corpora eo motu moveantur, cæteris paribus, quo
faciliùs moveri poſſunt.
Auguſtin. Do manus, & rem optimè capio, ſed antequam vlteriùs per­
gas, vnum ex te, Antime; reſcire velim, circa ca, quæ in heſterno con­
greſſu à te accepi.
Illico probavi, vbi diſceſſiſti, pulcherrimum illud expe­
rimentum tubi vitrei, in quo aqua per ſpiras deſcendit, dum ſurſum extru­
dit, eo, quo dixiſti, modo incluſam illam aëris portionem; obſervavi
enim. illam aëris portionem in cylindrum priore contractiorem, vt labenti
aquæ ſecus cavam tubi ſuperficiem locus detur, conformari, ita vt tamen
ſupicma pars ſit convexa ſphærica infima verò baſis, omnino plana, ſaltem
provt oculo ſubjicitur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index