Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665
page |< < of 248 > >|
1vix vllus tantam eſſe crediderit.
Antim. At ſi maiorem centupla, immo & millecupla, & centena mille­
cupla eſſe dicerem, omnem fidem omnino detrectares?
ſi dicerem majorem
eſſe quacumque deſignabili, illico iocari me diceres, Chryſocome, vt tamen
verbo dicam, res ita ſe habet, vt facilè demonſtratur.
Chryſoc. Sed quæſo te, noli nos vltra in geometrica retia & Labyrinthos
deducere, hæc enim totam congreſſui gratiam & amœnitatem ſenticeta eri­
piunt.
Antim. Si quando illis retibus aliquam veritatem nos fœliciter expi­
ſcari contingat, crede mihi Chryſocome, illa retia non ſunt adeò inamœna,
ſed vt tibi morem geram, nihil ferè dicam quod etiam ab A geometris facilè
intelligi non poſſit.
18[Figure 18]
Sit ergo Rota D, quæ volvitur in plano FG, punctum E ſupre­
mum, F infimum, ita autem moveatur, vt motus orbis, ſeu rotæ
circa centrum D, ſit æqualis motui eiuſdem centri D ; ac proinde eodem
tempore, quo E v.g. integrum ſuum orbem circa D decurrit, centrum D.
lineam rectam decurrat æqualem peripheriæ eiuſdem rotæ, vel circuli, mo­
vetur autem E motu illo mixto per lineam curuam EQV, quam haud
improprio nomine cycloidem vocatis, cuius ſubduplam dumtaxat figuram
delineavi; nam perinde eſt, ſive punctum Rotæ ab E ſupremo perveniat
ad infimum V per curvam EQV, ſive ab imo V ad ſupremum E per
VQE.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index