Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665
page |< < of 248 > >|
1diſco Lunari apparet projectus in BK; lineæ viſuales BO, SP, KR,
quas exhibeo parallelas, propter anguli tenuitatem; ſit A in Æquatore,
25[Figure 25]
Axis BK ſecat Æquatorem ad an­
gulos rectos; ſi verò A ſit in Tro­
pico Cancri, punctum B deprimitur
in G, & K attollitur in H ; Hinc ante
depreſſionem macula E videbatur
in C, igitur vicina margini, N verò
in L. remota igitur à margine; at
verò poſt depreſſionem dicti Axis
Macula E erit in F, ac proinde vide­
bitur in D: igitur recedit à margi­
ne; at verò N erit in M ; igitur vi­
debitur in I; accedit igitur ad mar­
ginem; hæc adeò perſpicua ſunt, vt
nihil clariùs dici, vel excogitari poſſe
videatur.
Vnum tamen dubium re­
ſtat de fide ſcilicet Hevelij, cùm non
defuerit, qui dictam fidem prorſus elevarit, adductis obſervationibus
omnino contrariis.
Antim. Scio, non defuiſſe; Hevelio tamen adhærendum, eique fi­
dem habendam eſſe, putarem, præſertim cum nonnulla ex iis, quæ con­
tra illum adducuntur, minimè ſubſiſtant; Sed hæc diſcutere non vacat;
Vt vt ſit, ſuppoſita veritate dictorum Hevelij.
conſtat rationem huius
librationis à me allatam perſpicuam eſſe; ſi res ſecus ſe habeat, vt mihi,
Auguſtine, non nocet, ita tibi nullo modo prodeſt.
Sed iam ad alias ratio­
nes veniamus.
Chryſoc. Reſtat, Antime, vt ad alios cœleſtes globos gradum facias, in
quo lepidiſſimum itineris extatici autorem imitari cuipiam fortè videberis;
quod neſcio an Copernicanis metuendum ſit.
Antim. Ne timeas, Chryſocome, ſiſtemus gradum in terra, nec de Ve­
nere quidquam aſtruam, niſi quod omnes facilè probare poſſint; Dico
igitur iuxta Copernicanam hypotheſim, Venerem tam propè ad nos acce­
dere, circa conjunctionem ſcilicet veſpertinam, & tam procul abeſſe,
circa matutinam, vt eius diameter vna vice ſeptuplo ferè major, quàm
alia videnda ſit; quod vt in facili Schemate oſtendam.
Sit (in ſeq.Fig.) Sol in A immobilis; ſit magnus orbis, in quo movetur terrá
BCDE, ſint diametri BD, CE, ſitque angulus ABC grad 47. & ſuppo­
natur maxima digreſſio Veneris à Sole; ducatur AF perpendicularis in
BC, & ſub radio AF deſcribatur circulus FGHIK, hic erit orbis Veneris;
igitur Perigæum Veneris erit in K, poſito quod terra ſit in B; Apogæum
verò in H cuncta hæc pro conceſſis habeo; licèt Perigæum aliquando
propiùs accedat ad B, tum quia interdum major eſt Veneris digreſſio; tum
etiam quia moveri cenſetur in excentrico,; igitur cum ſimul eſt in aphelio
& Perigæo, propiùs ad B haud dubiè accedit.
Sit ergo in K, citra acura-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index