Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665
page |< < of 248 > >|
1ſyſtemati quælibet diametrum apparentium proportio convenire
poteſt.
Auguſtin. Habe bis omnes Aſtronomos tibi refragantes, non ſolùm
illos, qui Copernico adhærat, verùm etiam omnes propemodùm alios,
immo ex tuis non deſunt viri doctiſſimi, & cœleſtium obſervationum
peritiſſimi, qui non modò Veneris perigææ dictum quadragecuplo,
ſed etiam quinquagecuplo & vltra majorem eſſe, quàm apogææ liberè pro­
nunciant.
Antim. Quid faceres? meis oculis fidem detractam non poſſum,
optimum teleſcopium adhibui; longè tamen minorem proportionem
inæqualitatis eſſe comperi, quanquam ſententiarum diverſitas etiam inter
Principes Aſtronomiæ multam mihi hac de re ſuſpicionem injicit, quorum
aliqui Veneria perigææ diametrum 7.minut.eſſe volunt, alij 4. alij 3.2.alij
demum 1. eadem diverſitas diametrorum apparentium Mercurij, Martis
& Iovis apud eoſdem Autores obſervatur.
Sed, inquiet aliquis, obſer­
vationes meæ accuratiores ſunt, idem alius de ſuis ſentiet; Vt vt ſit ad om­
nium oculos provoco, nam ſæpè ac ſæpiùs Venerem aſpexi, non procul
à perigæo, ſcilicet paulo ante, vel paulò poſt conjunctionem veſpertinam,
diverſis etiam modis adhibitis, nunquam tamen illius diſcum quadrage­
cuplum comperi, illius quem in eadem non procul ab apogæo ſita obſer­
varam, ſed longè minorem; idem de Mercurio perigæo, quem nunquam
octuplum apogæi, idem de Marte, quem nunquam ſexagecuplum, multò
minùs octogecuplum aut nonagecuplum obſervare potui, Nihil ſanè doctiſſi
morum hominum obſeruationibus & fidei detractum velim; ſed ignoſcant,
ſi oculis meis plus tribuam; vereor autem vt aliqui, vt ſyſtemati á ſe fabri­
cato, aut reformato meliùs conſulant, ex paucis obſervationibus, iiſque præ­
ſertim, quoad minuta ſaltem ſecunda, fallaciæ haud parum obnoxiis, ea
nonnunquam adſtruant, quæ dubito, an reliquis deinde obſervationibus
ſubjaceant.
Vnum deinde in Venere notatu dignum eſſe puto, eam ſcilicet,
cùm circa perigæum vel apogæum obſervatur, non procul abeſſe ab ho­
rizonte, ac proinde non modicam radios viſuales refractionem pati.
quæ
hauddubie apparentem illius diametrum variabit; deſiderandum, vt Ve­
nus ſub Solis diſcum aliquando veniret, tunc enim exceptis trajectiſque
radiis ſolaribus teleſcopio, nec non projectis in planum directè
oppoſitum, vel ipſis oculis ratio diametrum Veneris ad diametrum Solis ſub­
jiceretur.
Auguſtin. Libenter ex re reſcirem vtrùm ſit aliquod Veneris phœnome­
non; quod in tua hypotheſi explicari non poſſe putes.
Antim. Vix crediderim vllum eſſe; de certis enim loquor & indubi­
tatis; nempe: modò ſupponam.
Venerem ſimplici motu moveri ab ortu
ad occaſum, eoque æquabiliſſimo, cum illa duplici inclinatione, itus ac re­
ditus reciproci, ad inſtar motus accelerati & retardati; prima quidem ab
Apogæo ad diſtantiam mediam, eandem curn diſtantia media Solis, & hinc
ad Perigæum, ita vi Venus infra mediam diſtantiam orbem ſuum iſochro­
non cum Sole perficiæ ; Secunda verò ab eo latitudinis puncto, in quo

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index