Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665
page |< < of 248 > >|
1tur vt non nemo perperam exiſtitet, ſed ideò fit Æquinoctiorum præ­
ceſſio, quod Stellæ ſingulis diebus & annis, tantulùm versùs Ortum qua­
ſi retroagantur, id eſt, non omnino diurnum orbem conficiant plenis 24.
horis.
Illum autem inclinationis motum lentiſſimum eſſe oportet; quod
fortè propter maximam diſtantiam accidit; ſeu veriùs propter velociſſi­
mum circularen motum, qui nihil ferè.
prædictæ inclinationi relictum
ſinit.
Chryſocom. Sed quæſo te, Antime, ad alias rationes, ſi quæ tibi reſtant,
orationem converte, ne huc totam Aſtronomiam accerſere videaris.
Antim. In Venere, Mercurio, & Marte, illud præſertim Copernicanæ
hypotheſi repugnare ſupra dictum eſt, quòd Venus in Perigæo quinqua­
gecuplo, Mercurius nonecuplo, Mars octogecuplo, majores videri debe­
rent; quod tamen: vt dixi, meis obſervationibus repugnat in Iove, qui ſe­
quitur, aliquid etiam invenio; vnde tua hypotheſis, Auguſtine, impugne­
tur: Iovem igitur, vt fortè putabas, ita propitium non habes.
Auguſtin. Immò nobis præ cæteris favet, cum ſuis aſtris medicæis quæ
totidem Lunæ circa Iovem erunt, vt Luna circa terram, Venus & Mercu­
rius circa Solem, & circa Saturnum Satellites.
Antim. Non ita profectò res ſe habet, vt jam intelligere debuiſſes ex
opuſculo Diviniano, adverſus Chriſtiani Hugenij viri ſane doctiſſimi aſ­
ſertionem; primò enim accipiamus vnam ex præfatis Iovialibus Lunis;
codem prorſus modo circa Iovem ſuum circulum agit, quo Luna circa
terram mobilem, in tua ſcilicet hypotheſi ; ac proinde ſi accipia arcum
32[Figure 32]
HI, ſimilem illi, quem Iupiter de­
currit, eo tempore, quo quæpiam
ex Lunis Iovialibus ſuum circulum
abſolvit, hæc haud dubiè deſcribet
reali motu, ab vno Perigæo ad aliud,
lineam ſimilem HGI, eodemque
motus genere; igitur longè; tardiùs
in H, quàm in G, reali ſcilicet mo­
tu, idque in ea inæqualitatis pro­
portione, quæ aſſignabili qualibet
minor erit, quod videtur abſurdiſſi­
mum, & jam ſupra demonſtratum
eſt; neque hic repeto, cùm ſit ea­
dem vtrimque ratio; & ne hoc ipſum
paulò poſt repetere cogar, hæc ca­
dem ratio Lunæ Saturniæ à Chri­
ſtiano Hugenio primùm detectæ, eo­
demque modo contra tuam hypo­
theſim applicatur.
Igitur contra
illam ab aſtris Medicæis & Iove, immò & Luna Saturnia eadem ratio pe­
titur, quam ſupra ex Lunæ motu deduximus.
Secundò, vt in præfato opuſculo obſervatum eſt, Stellæ Medicææ ſub Iove

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index