Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665
page |< < of 248 > >|
1
Antim. Dare non poſſum, Lunam Marini æſtus cauſam eſſe; ſi enim
cauſa eſt, cauſat, & aliquid præſtat: ſed nihil penitus præſtat.
Auguſtin. Ludis nos, Antime, Lunæ totum hunc effectum paulò ante
tribuebas; cur igitur modò cauſam eſſe negas?
Si cauſa non eſt, ad æſtum
nullo modo pertinet; Solve iſtum nodum.
Antim. Communi diſtinctione vtor, ad ſolvendum hunc nodum;
Luna ita pertinet ad Marinum æſtum, vt ſine illa hic non ſit, licèt revera
Luna cauſa non ſit, id eſt, tumorem illum aquæ minimè attollat, vel aquas
cieat; nullum enim motum aquis imprimit, nullum humorem affundit,
qui ſcilicet ad celſum illum tumorem ſufficiat; quomodo igitur ab illa
æſtus pendet?
Verbo dico; Luna Marini æſtus cauſa non eſt, ſed mera Oc­
caſio, qua reverà ſublata, æſtus non eſſet.
Chryſocom. Ne quæſo ludas in verbis; ſolus enim verborum ludus ad
res phyſicas explicandas non ſufficit; quid igitur illud eſt, quod dicis, nam
profectò non intelligo.
Antim. Faciam intelligas, Chryſocome, ſed priùs illa principia jacien­
da ſunt, ex quibus res iſta deducitur.
Suppono igitur primò, illum eſſe fi­
nem gravitatis, quæ gravibus ineſt, vt ſingulæ partes globi totalis versùs
illiùs centrum, niſu quodam communis conſpirationis tendant; quod re­
verà neceſſarium fuit, tum ad conflandum totalem globum, tum ad eun­
dem ſervandum; fac enim omnes partes alicujus globi totalis à ſe ipſis diſ­
ſitas eſſe, illico communi dictæ conſpirationis vel inclinationis, versùs
idem centrum, vi, ſeu niſu, ſeu impetu ſeſe iterum in orbem component;
deinde fac partes globi totalis non contra niti vlla reſiſtentia; ſtatim mi­
nima ferè ventorum, vel alterius impulſus vi diſſipabuntur; igitur non
potuit facilior modus excogitari, tum ad conflandum, tum ad ſervandum
globum totalem; id eſt, tum ad colligendas omnes partes, in vnum glo­
bum; tum ad impediendum, ne à globo facilè avellantur, non potuit, in­
quam facilior modus excogitari, quàm ſi partes ſingulæ nativa quadam vi
& inclinatione, versùs idem & commune centrum eant, ſeu tendant, atque
nitantur.
Chryſocom. Illud commune eſt principium, vt gravia deorſum, levia
ſurſum ſua ſponte ferantur, nec enim opinor eorum ſententiam defenditis,
quos tacito nomine Stagirita noſter refutavit, qui ſuperum, atque inferum
negabant: mundi ac terræ centrum deorſum eſt; cælum verò ſurſum; hoc
igitur ſuperum, illud inferum.
Auguſtin. De iis ferè omnibus, quæ paucis complexus es, dubitarem,
de eo præſertim, quod dicis, gravia deorſum, levia ſurſum ſua ſponte ferri;
de gravibus vltrò concederem; nec enim illorum commentum approba­
re poſſum, qui volunt, corpus grave à terra deorſum trahi, ſpiſſi cujuſdam
capillitij opera; aut certè trudi à ficta neſcio qua ſubtili materia, quæ ſen­
ſum omnem fugit; nempe, ſi trudit illa materia, motum in ſe habet, & à
ſe; ſi enim ab alio, de hoc idem dicam; Satius igitur eſt dicere, corpus
grave à ſe moveri, ac deorſum ire, quod ſcilicet videmus atque palpamus,
quàm trudi ab illa ſubtili materia, mota à ſe ipſa, quàm nullo tactu, nullo

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index