Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 248 > >|
1xus, quàm refluxus, vt jam dixi ſupra, ex hoc autem hujus effectus ra­
tio petitur, ſi tamen verus eſt, de quo aliàs.
Auguſtin. Huc potiùs accerſerem diverſam preſſionem; hæc enim mi­
nor eſt in fluxu, in refluxu major ; quid mirum igitur ſi in fluxu Mercurij
ſuperficies minùs, in refluxu altiùs ſupra C attollatur, premit enim aër
compreſſus ſuperficiem Mercurij EF.
Antim. Vel ex hoc conjicere poteris, quàm fallax ſit vnum experimen­
tum, & quàm facilè in errorem inducat, niſi ab aliis experimentis corri­
gatur; conſulenda eſt igitur tota experimentorum collectio, vt error vi­
tetur, quod maximè in hoc caſu locum habet; Si enim vas A impleas
43[Figure 43]
Mercurio, non jam vt ante aqua, aſſurgit in E
vel F, per canaliculum, ſed infra D ſubſidit: plu­
ra de hoc argumento non dicam, quod reverà
adeò ſingulare eſt & amplum, vt ſingularem con­
greſſum poſtulet; eò igitur vos remitto, præſer­
tim cùm vix tempus ſuppetat ad reliqua proſe­
quenda, quæ ad ſuſceptum de Marino æſtu argu­
mentum pertinent.
Auguſtin. Optimè mones, in proximum congreſſum remittamus,
vt ea quæ reſtant de maris æſtu proſequamur; de quo, ni fallor, illa
omnia diligenter expoſuiſti; quæ in præmiſſa hypotheſi fierent, ſuppoſita
ſcilicet tota ſuperficie aquea, quæ ad diurnam & menſtruam mutationem
pertinent: duo reſtant, opinor, primum ad mutationem annuam ſpectat,
quæ fit in punctis anni cardinalibus, vt vocant, nimirum in Æquinoctiis
& Solſtitiis; alterum verò vt ex jactis principiis explices, varias æſtuum
mutationes, quæ in diverſis globi terraquei locis obſervantur; ſuppoſita
ſcilicet, ea globi ſuperficie, quæ modò eſt.
Antim. Hæc duo explicanda reſtant, fateor; primùm facilè expedio. Pri­
mò, Luna exiſtente in Æquatore, maxima eſſet elevatio aquarum iis, qui
ſunt ſub Æquatore, minima ſub Polis; major autem vel minor pro majore
vel minore loci aſſumpti diſtantia ab Æquatore; eſſet autem diurnus æſtus
æqualis nocturno.
Secundò, Luna exiſtente in Tropico Cancri, minor
eſſet æſtus, quàm ante, iis, qui ſunt ſub Æquatore; quanquam diurnus æqua­
lis nocturno; iis verò, qui ſunt in Latitudine Boreali vltra Tropicum Can­
cri, diurnum majorem haberent, quàm ante, minorem verò nocturnum;
& viciſſim ij, qui ſunt in Latitudine Auſtrali, majorem nocturnum, minorem
diurnum; & permutatis vicibus, exiſtente Luna in Tropico Capricorni, iſti
majorem diurnum, minorem nocturnum, illi verò nocturnum majorem,
diurnum minorem: Porrò ad vitandam appellationum confuſionem, il­
lum æſtum diurnum appello, qui fit die Lunari, id eſt Luna in Meridiano
ſupra horizontem exiſtente.
Tertiò, Quod pertinet ad alia loca inter Æqua­
torem & Tropicos ſita, ſervata proportione, æſtus major aut minor definiri
poteſt, vt major ſit iis diurnus æſtus, ad quorum verticem Luna propiùs
accedit.
Quartò, Linea abſidum per centrum terræ ſemper ducitur, & cùm

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index