Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
51
51
52
52
53
53
54
54
55
55
56
56
57
57
58
58
59
59
60
60
< >
page |< < of 248 > >|
1
Auguſtin. Hæc eſt cyclois illa, quæ tot ac tantos excitavit tumultus,
de qua etiam opuſculum geometricum edidiſti; ſub nomine Antimi
Farbij.
Antim. Non agnoſcerem pro in ea lucubratiuncolam illam, ni­
ſi me gratim animi ratio ſtimularet; enim verò facere non poſſum,
quin hoc loco inſignem proſectò Geometram P. Stephanum De An­
gelis digniſſimum magni illius Cavalerij diſcipulum appellem, ei­
que gratias, quam poſſum maximas agam, pro iis laudibus, qui­
bus liberaliùs certè quàm par fuiſſet, cùm iis longè inferior ſim, pro ſua
humanitate, me alioquin prorſus incognitum, ratione præfati opuſculi cu­
mulavit; ſed ad rem noſtram.
Comparemus vtriuſque puncti motus, ſu­
premi ſcilicet atque infimi; quod vt clariùs ſuccedat, ſit arcus EP. trigin­
ta grad. punctum E, dum prædictum arcum decurrit, deferturque à cen­
tro D ſiniſtrorſum, ſcilicet versùs V, acquirit ſiniſtrorſum ratione vtriuſ­
que motus, totum ſpatium OQ, ſcilicet ratione motus orbis, rectam OP,
id eſt ſinum rectum EP, quem ſuppono eſſe 30. grad. & ratione motus
centri, rectam PQ æqualem ipſi arcui ER, tantumdem enim Spatij cen­
trum decurrit, ergo ratione vtriuſque totum ſpatium OQ Iam verò ſit
FR arcus æqualis 30. ſcilicet grad. punctum R eodem tempore motu or­
bis acquirit dextrorſum ſpatium RS, & motu centri ſiniſtrorſum ſpatium FT
æquale arcui FR. exiſtis autem duobus motibus reſultat R T.
Iam compa­
remus hæc duo ſpatia, ſcilicet.
EQ, & RT, vel OQ, & differentiam
SR, FT, ſit DE 100000. OP, ſubdupla DE erit 50000. vt autem 7. ad
11.ita DE ad arcum EI, id eſt ad 157143.cuius terti ars ſcilicet 52381.
erit æqualis arcui EP, vel rectæ PQ igitur tota OQ, addito vno nume­
ro alteri, erit 102381. ducatur deinde per punctum R, ſecans DR, haud
dubiè cadet vltra punctum T, versùs V, nempe tangens, quæ terminatur
ad dictam ſecantem eſt ſemilatus polygoni circumſcripti; igitur major
arcu FR; igitur ſegmentum illud ſecantis ſeu differentia ſecantis, & ſinus
totius eſt maior ſpatio RT; igitur ſi ſupponamus æqualem, faciemus mo­
tú R maiorem vero; accipio igitur ſecantem arcus FR, & in canone inve­
nio 115470. ex quo numero detraho ſinum totum 100000. reſiduum erit
15470. hæc eſt RT, qùæ ferè eſt vna 7.igitur motus puncti E ad motum
puncti R toto tempore quo decurritur arcus FP, vel RS eſt vt 7.
ad 1.
Chryſocom. Sed vbinam illa tua millecupla inæqualitatis proportio?
ad populum phaleras; vos ſanè Mathematici, multa promittitis, pau­
ca præſtatis; totum orbem movetis, & vix murum in ruinam præcipitem
ſuſtinetis.
Antim. Parciùs iſta viris, Chryſocome, nam fortè aliquando incides in
manus cuiuſpiam ex iis, quos puros Geometras vocant, à quo immiſericor­
diter vapulabis, iis arma profectò non deſunt, ſagittæ ſcilicet, ſecantes,
ſecures, cunei, roſtra & vngues; expecta igitur parumper, nam pedeten­
tim cum iſta rota progredimur, accipe arcum 15. grad. id eſt ſubduplam

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index