Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
51
51
52
52
53
53
54
54
55
55
56
56
57
57
58
58
59
59
60
60
< >
page |< < of 248 > >|
1tam, & compoſita ex reſidua, & addita ſit omnium poſſibilium minima;
ſed his omiſſis & ſuppoſitis, eo motu hic cylindrus, atque adeò cœteris
paribus, quodlibet corpus movetur, ſive ab intrinſeco, ſive ab extrin­
ſeco, quo faciliùs moveri poteſt; idem obſervamus in ſagittis aliiſque
corporibus oblongis, ſi vel aliquando ſponte ſua cadunt, vel projiciun­
tur; ſed luculentum exemplum omittere non poſſum, globi ſcilicet per
planum declive deſcendentis, cùm enim duobus modis deorſum ferri
poſſit.
Primò vno dumtaxat motu centri, quo ſingulæ partes per lineas
plano inclinato parallelas eant.
Secundo motu rotationis, mixto ſcilicet
ex motibus centri & orbis; hoc ſecundo modo movetur, non verò pri­
mo, quem multus partium affrictus maximoperè retardaret.
Auguſtin. Hæc concedere non poſſum; ideò enim movetur hoc motu,
quia cùm centrum gravitatis globi ſit extra perpendiculum, quid mirum, ſi
eò inclinet, vnde motus orbis neceſſariò ſequitur; vt facilè etiam ſine
figura quivis intelligat?
Antim. Nonnihil tamen figuræ adhibeo, vt maximam difficultatem,
quam ego quidem ſentio, in eo, quod dicis, mihi excutias.
14[Figure 14]
Sit planum inclinatum DH, & in eo
globus gravis, tangens planum in D, per­
pendicularis AF, à centro globi ducta;
ſintque aliæ duæ lineæ BAG, CI, plano
parallelæ, deſcendit globus A, vt dixi,
non quidem primo modo, ita vt punctum
C ſequatur lineam CI, & punctum D
lineam DH.
Sed per rotationem, vt
aiunt, ita vt circa centrum A, aliæ par­
tes moveantur, quia, inquis, centrum
globi A eſt extra perpendiculum; de quo amabò perpendiculo intelligis
an de BD ducto à puncto contactus, an verò de AF.
Auguſtin. Vtrumque intelligo; vt enim globus ſuſtineatur in plano
DH, perpendiculum, quod ducitur a puncto contactus B, per centrum
A ite deberet; vnde certè planum eſſet horizonti parallelum; quando
verò vnum perpendiculum cum alio non concurrit, vt in hoc caſu,
tunc planum eſt inclinatum; igitur cùm centrum A per lineam perpendi­
cularem AE non ſuſtineatur à plano, vlteriùs enim ad F pertingit, deſcen­
dat neceſſe eſt, cùm deſcendere poſſit; in aliis omnibus corporibus, per­
fectam analogiam habes.
Sit enim planum horizontale CN, & in eo
15[Figure 15]
rectangulum CB, cuius centrum gravitatis F, ita
inclinetur rectangulum CB, donec perveniat ad
ſitum DI, exiſtente centro gravitatis in H, ac
proinde cùm perpendiculam HL cadat extrà
punctum contactus D, deorſum tendit, & to­
tum rectangulum ruit.
Idem prorsùs de globo
dicendum eſt.
Antim. Crede mihi, Auguſtine, multi ſæpè
ac ſæpiùs paralogiſmis, & falſis præoccupatio-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index