Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
61
61
62
62
63
63
64
64
65
65
66
66
67
67
68
68
69
69
70
70
< >
page |< < of 248 > >|
1qualitate aquarum motum ſequi in ſua hypotheſi ; ſed malè intulit, mari­
num æſtum qualis nunc eſt, ex ea ſequi; de marino æſtu, quod ſit, & ta­
lis ſit, res certa eſt; oculi dumtaxat applicandi; de terræ motu, quod re­
verà ſit, nequidem Galilæus ipſe certum eſſe pronunciavit; dubium igitur
etiam apud vos; cùm igitur rectè componamus Telluris quietem cum eo
maris æſtu, qui modò eſt, nec eum obſervemus, qui reverà eſſet, ſuppoſito
terræ motu; quidni neceſſariò, ni fallor, concludam; terram nor moveri,
cùm id nullo modo ſit, quod reverà eſſet, ſi terra moveretur?
Auguſtin. Tecum ſentio, Antime, in hoc Galilæum, in re motuum ver­
ſatiſſimum, falli non potuiſſe, eiuſque autoritatem longè pluris in hoc
faciendam eſſe, quàm multorum aliorum, qui tantum moloſſum, catelli
ſanè, allatrare non ceſſant; ne tamen hoc tuum argumentum non tantùm
ſit ad hominem, ſed pariter omnibus rem iſtam perſuadeat; ſepone, quæ­
ſo, autoritatem Galilæi, & deſcende ad illas concluſiones, quas ex iactis
ſupra principiis deducere, opinor, meditaris.
Antim Faciam, quod ſuggeris; Supponamus igitur globum D Terram
eſſe & ita moveri, vt ſupra dicebam, circuli, Æquatoris v.g. partes, inæ­
qualiter, vt longè tardiùs punctum, quod ſpectat ad Solem, & velociùs
oppoſitum moveatur, id eſt F, quàm E, in hoc enim ſchemate ſiſtere poſ­
ſumus, nec declinatio æquatoris ab Eclyptica, nec perpetuus axis paralle­
liſmus, nec motus centri quinquies circiter major motu orbis, ad hanc
rem quidquam faciunt, puncta I & H ita moventur, vt motui centri ni­
hil detrahant, nihil addant; ab H ad E ita additur vt crementum acceſſio­
nis ſemper augeatur, donec tandem in E maximum ſit: hoc porrò cremen­
tum acceſſionis fit iuxta progreſſum ſinuum verſorum: ab E ad I; ita ad­
ditur, vt crementa acceſſionum ſemper minuantur, donec tandem in I
nullum ſit crementum; hoc verò crementum fit iuxta priorem progreſſio­
nem, ſed inverſam ac proinde iuxta progreſſionem ſinuum rectorum: Ab
I ad F ita detrahitur motui, centri, vt crementa detractionis ſemper ma­
jora ſint, donec tandem in F ſit maximum, idque iuxta progreſſionem ſi­
nuum verſorum; denique ab Fin H ita etiam detrahitur, vt crementa de­
tractionis ſemper minora ſint, idque iuxta progreſſionem ſinuum recto­
rum, donec tandem in H nullum ſit crementum: Accipe igitur punctum
circuli v.g.H, ab H movetur motu accelerato, per impetum ſcilicet, à
quocunque tandem producatur; igitur vbi pervenit ad E intenſiſſimum
impetum habet, cur ergo tam cito deſtruitur, cùm fruſtrà non ſit, effe­
ctumque ſuum in mobili præſtare queat?
Chryſoc. Minimè verò, cùm enim punctum E ſit pars globi, eandem
cum aliis partibus diſpoſitionem retinere debet, quod certè vt fiat, illius
motus retardari debet; ſi autem motus retardatur, pro rata deſtruitur
impetus.
Antim. Nunquid in mea & tua hypotheſi, hic vel ille Oceani tractus
æquè pars eſt terreſtris globi, atque in Copernicana?
Chryſoc. Fruſtra interrogas; nullum enim dubium eſt.
Antim. Rectè; at poſtquàm modica vis venti prædicto aquarum tractui

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index