Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
101
101
102
102
103
103
104
104
105
105
106
106
107
107
108
108
109
109
110
110
< >
page |< < of 248 > >|
1
Auguſtin. De re mihi non conſtat, nunquam enim hoc à me obſerva­
tum eſt.
Antim. Omninò diſtinguendum eſt; ſi enim tale eſt, vt tantumdem
aquæ per illud effluat, quantum infra cylindrum deſcendit; cylindrus
erit immobilis; ſi minùs deſcendat, quàm effluat, cylindrus ipſe, ſi de­
ſcendere poteſt, deſcendet; ſi verò plus aquæ deſcendat, quàm ex fora­
mine effluat, tantulùm cylindrus aſſurgit.
Auguſtin. Hoc ipſum perſpicuè probat, corpus leve non attolli ſua
ſponte; quod enim gravius deorſum deſcendat, non impedit, quò minùs
leve ſua ſponte aſcendat: ſed accipe luculentum experimentum, iis ta­
men ſimile, quæ jam expoſita fuere.
Sit pixis quælibet, in cujus fundo he­
miſphærium, vel minor Sphæræ portio accuratè & affabrè ita excavetur,
vt Sphæram ligneam omninò capiat, nulla relicta intercapedine; tum
pixis impleatur aqua; Sphærula lignea, quamvis levior, nullo modo aſ­
cendit; quia ſcilicet cum aqua in cavitatem illam ſubire non poſſit, ab ea
Sphæra ſursùm extrudi non poteſt.
Chryſocom. Dicerem non aſſurgere Sphæram, ne detur vacuum; idem
enim fieri videmus, ſi duo plana probè congruant.
Auguſtin. Hoc dictum iri ſciebam; ſed fiat foramen in medio cavita­
tis, quò ſcilicet aër ambiens facile ſubeat, non propterea Sphærula aſcen­
dit, licèt nullum reſtet vacui periculum: per vos etiam mihi liceat, hic
obiter, ea ſaltem indicare, quæ tuam illam ſententiam, Chryſocome, om­
ninò expugnare videntur.
1. Quandoquidem per vnum principium
motus cuncta explicari poſſunt, quo ſcilicet corpus grave ſua ſponte
deorſum fertur, quod inficiatur nemo, & leve ſurſum extrudi poteſt,
fruſtra ponitur aliud principium: Hæc ratio, licèt communis ſit, maximi
ſanè momenti eſt.
Secundò, cùm ab eodem centro multæ lineæ ducantur,
fi corpus leviſſimum eſſet, in centro, non poſſet vllo modo aſſurgere; cur
enim potiùs per vnam lineam quam per aliam?
Antim. Facilè retorqueo argumentum, nec enim pariter ſurſum ex­
trudi poſſet; cur enim potiùs per vnam lineam quàm per aliam?
Auguſtin. Hoc quidem verum eſt, modò ambiens gravius æqualis eſſet
momenti; per omnes lineas; ſed hoc per accidens; illud autem per ſe
præterea, linea motus recti à termino, ad quem determinatur; cùm au­
tem vnum centrum ſit, aſſumpto quolibet puncto extra centrum, ab illo
ad centrum vnica tantùm linea ducitur, cùm tamen ab eodem, plures ad
periphætiam duci poſſint; vna quidem producta ad centrum; ſed quomo­
do à centro determinatur hæc linea, quod neque ſit terminus ad quem,
nec terminus à quo illius motus?
Tertiò non poteſt idem corpus in par­
tes oppoſitas ſimul moveri; igitur nec ſimul conniti, ſcilicet ab intrinſe­
co; quod vt meliùs intelligatur, ſit vas aqua plenum, ſitque pondus aquæ
40. libr.
Sit fruſtum ligni in fundo vaſis retentum pendens 5.libr. appen­
datur ſimul vtrumque, ſuſtinebitur à 45. libris poſitis in altera lance li­
bræ, eritque æquilibrium, ſtatimque impedimento ſublato, lignum emer­
git, ſurſumque attollitur eodem prorſus æquilibrio manente; igitur hic

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index