Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 248 > >|
1 4[Figure 4]
Antim. Schemate opus eſſe non putarem, quia tamen ita iubes, tibi
morem geram.
Sit A. centrum vniverſi, ſitque BCDE magnus Orbis,
vt vocant, in quo, primo loco, iuxta tuam hypotheſim, terreſtrem globum
moveri ſuppono; ſit orbita Martis FRPS.
Terra moveatur ex C. per B.
in conſequentia, vt vocant, id eſt, iuxta ſeriem Signorum; Item Mars ex F
per R. ſupponatur Mars in F, & terra in B; Supponamus lineam AF pro­
ductam ad ſtellas, terminari ad principium Cancri, ac proinde AB. pro­
ductam ad initium Libræ; ex puncto B, Mars videbitur per lineam BFL.
Igitur in eo Zodiaci puncto, quod, a principio Cancri versùs Occaſum di­
ſtat, toto angulo BFA, vel quod idem eſt, FAM.
Item ſi ſtatuamus initio
Terram in D, Martem in S. erit Mars in Perigæo, & in oppoſitione; ſpatio
vorò ſex menſium, circiter, Mars ab S. pervenit ad F, & Terra à D.ad IB;
tunc autem Mars eſt in mediocri diſtantia, & videtur retrogredi à puncto
in, quo non videtur ex B, ſed in quo eſt, ad punctum L, vel K, in quo non eſt,
ſed in quo videtur ex B.
In noſtra communique hypotheſi, hæc æquè facilè explicantur, ſit enim
Terra in Centro A ſit BCDE orbita Solis, ſit FRPS, deferens centrum
Epicych Marris; ſit demum ONCM, Epicyclus Martis, cuius motus, cir-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index