Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 248 > >|
1ca proprium centrum, ſit ab O in N, id eſt, in conſequentia, ſecundùm
partem ſuperiorem, nec non eodem cum centro motu; Sit igitur centrum
Epicycli in S. planeta in D, id eſt in Perigæo ; centrum S feratur in P, erit Plane­
ta in M ; igitur ex A videtur in K ; ergo videtur retrogredi: ſupponamus au­
tem motum Martis eſſe duorum annorum; in veſtra hypotheſi ; Terra ex
D prefecta, redit in idem punctum D. decurſo orbe, eo tempore, quo
Mars ex S. profectus pervenit in R ; in S autem erat in Perigæo ; in R verò
eſt in Apogæo ; videtur denique Mars retrogradus, quando eſt in S. &
acceleratus quando eſt in R.
Pari modo in noſtra hypotheſi, eodem tem­
pore, centrum Epicycli ex S pervenit in R, & planeta pervenit in I, & vt
in D eſt Perigæus, ita in T eſt Apogæus, diſtantiis verinque ferè æquali­
bus.
Mars item in D. eſt retrogradus, in I verò acceleratus. Vtrùm verò
hæc obſervationibus conſentiant, hoc loco minimè diſputo; hoc tantùm
demonſtraſſe contentus, vtrimque fore ſimilia paſſionum phænomena,
accelerationum; ſcilicet, ſtationum, repreſſionum &c.
Vter verò explican­
di modus magis aptus ſit, magiſque naturæ ipſi congruat, demonſtrandum
reſtat.
Auguſtin. Nemini profectò dubium ſit, quin res tota planior in no­
ſtra hypotheſi cenſeatur, in qua ſimplex & vnica Martis orbita ſtatui­
tur, cùm tamen in tua, duos circulos ponas, deferentem ſcilicet,
& Epicyclum; ac proinde duos etiam motus; in mea vnicum dumtaxat
agnoſcis.
Antim. Haec quæ dicis, ad ſpeciem vera & perſpicua eſſe videntur;
cùm tamen ſecus ſit; nam in tua quoque hypotheſi, gemini orbes, &
totidem motus ponendi ſunt; niſi enim terræ motum ſimul cum Martis
motu ad calculos reducas, nunquam prædicta phænomena invenies; vn­
de motum pro motu, circulum pro circulo reddimus; Orbitam Martis
eandem vterque ponimus, ſcilicet FRPS, diverſimode tamen illa vti­
mur; tu enim vis ab ea deferri planetam, ego verò centrum Epicycli.
Tu
magnum orbem accerſis, in quo terram moveri decernis, ego Epicyclum
Martis, eiuſdem omnino ſemidiametri in quo planeta movetur; vterque
igitur geminos orbes & circulos ponimus.
Auguſtin. Magnus orbis etiam a te ponendus eſt, in quo Sol ipſe mo­
veatur; orbes igitur multiplicas.
Antim. Magnus orbis ad prædictarum paſſionum phænomena, mihi
neceſſarius non eſt; ſtatuta terra immobili in centro A, cum orbita Mar­
i, & Epicyclo, eo modo, quo dixi; nam etiam ſemoto magno illo orbe,
prædicta phænomena, regreſſionum, accelerationum, ſtationum &c.
neceſ­
ſariò conſequentur.
Auguſtin. Pace tua dixerim, Antime; niſi enim magnum orbem ſta­
tuas, & in eo Solem moveri, ſupponas, nunquam obtinebis, vt
Mars Perigæus, ſit ſemper oppoſitus; Apogæus verò, Soli ſemper coniun­
ctus ſit.
Antim. Equidem nunquam habemus Martem Soli coniunctum, vel
oppoſitum, niſi Solem eſſe ſupponamus; nec etiam eſſe poteſt, niſi alicu-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index