Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 248 > >|
1diſtantiam tendit motu recto, qui eſt ad inſtar accelerati; non ſiſtit autem
in dicta diſtantia, vbi obtinet illam; ſed propter determinationem ac­
quiſitam, licèt obluctetur eadem inclinatio, pervenit vſque ad Peri­
gæum, ſimili motu recto, ſed propter reluctantiam, ad inſtar retarda­
ti.
Secundò, finis Naturæ eſt, vt Sol lumen ſuum æqualiter, quantum
fieri poteſt, diſtribuat; vnde petitur ratio ſecundæ inclinationis, quâ Sol
à Tropico ad Æquatorem tendit, eo modo, quo dixi; nempe definito
ſemel Axe mundi, circa quem ſphærarum cœleſtium revolutiones fiant,
cuius extremitates ſunt Poli, vi huius inclinationis Sol à D, v.g. tendit
versùs F per arcum DF, qui cadit perpendiculariter in AD; cùm enim
à D duci poſſint infinitæ lineæ, versùs Æquatorem, & vna tantùm per­
pendicularis, quæ eſt tangens, vel arcus, cùm radius AD continuò ten­
dat versùs F ; ſi vna eſt, determinata eſt; Nec dicas, rectam DG cade­
re perpendiculariter in planum Æquatoris; nam non cadit perpendicula­
riter in AD; cùm tamen arcus DF vtrumque præſtet; cadit enim perpen­
diculariter in vtramque, ſcilicet in AD, AF. Accedit, quòd Sol, quan­
tum eſt ex ſe, ſuppoſita diſtantia connaturali à centro mundi, ad eam re­
tinendam inclinat; ſed ſi in arcu DF feratur, eadem ſemper manebit di­
ſtantiæ ab A. Tertiò, finis Naturæ eſt, vt omnes revolutiones diurnæ So­
lis ſint æquales, & conſequenter æquè diuturnæ, cùm hæ ſint commu­
nis menſura omnium motuum, & temporis externi munere defungantur.
Porrè vt dictos fines Sol obtineat, gemina illa inclinatio ita ſeſe attempe­
rat, vt & ab Apogæo ad Perigæum Sol eat, & diurnæ revolutiones æqua­
les ferè ſint, ſi tantùm habeatur ratio primæ inclinationis, ſpiræ fient in
eodem plano, & omnes inæquales erunt, ſiverò ſecundæ tantùm, ſpiræ
fient in ſuperficie ſphærica, eruntque omnes inæquales, vt patet ad ocu­
lum, cui figura ſubjacet.
Itaque ſecunda inclinatio caſtigat inæqualita­
tem à prima inductam, deflexo Sole versùs Æquatorem; & prima par pari
referens, corrigit inæqualitatem, quam alioqui prima induceret depreſſo
Sole versùs centrum A; & cùm tantùm ferè temporis à Q ad H, ponendum
eſſet, quantum à D ad Q ſunt enim ſegmenta DQ, QH, fere æqualia; haud
dubiè tot ſpiræ ſegmento QH, ineſſe deberent, quot ſegmento DQ inſunt,
vt æquè diſtractæ vtrimque eſſent; quia tamen tunc ſpiræ ſegmenti QH
minores eſſent, ac proinde inæquales ſpiris alterius ſegmenti, haud dubiè
tota ſpirarum QH congeries breviori tempore decurreretur, quàm teta ſpi­
rarum DQ, eodem ſcilicet & æquabili motu; ſed ſupponuntur totidem
vtrimque dies; igitur dies intra ſegmentum QH, breviores eſſent; igitur to­
tum tempus, quod complectitur dies intra ſegmentum QH, decurſos, bre­
vius eſſet tempore, quod complectitur dies decurſos intra ſegmentum DQ
Sed æqualia tempora ſupponuntur: itaque vt huic incommodo occurra­
tur, diſtrahuntur ſpiræ ſegmenti QH, ita vt pauciores reſtent, ſed ferè æqua­
les, atque ita in motu per QH Compenſatur ille motus, qui alioqui per ſpi­
ras obtineri non poteſt, cùm breviores ſint, quàm par ſit.
Auguſtin. An fortè Sol ſentit, aut cognoſcit, ſpiras à ſe decurſas
eſſe majores aut minores?
Minimè verò; Quomodo igitur tam ſollicitè

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index