Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
51
51
52
52
53
53
54
54
55
55
56
56
57
57
58
58
59
59
60
60
< >
page |< < of 248 > >|
1dum eſt, Dico igitur tertio loco, in tantum corpus vnum ab alio moveri,
præſcindendo à magneticis, & electricis, in quantum illud aliquem mo­
tum impedit; ſi enim id quod movetur nullo modo ab alio impeditur,
nullam vim prorſus contra illud retorquet; & hoc nemo negaverit, qui hu­
ius doctrinæ peritus ſit; ſic directus ictus vegetior eſt, obliquus verò debi­
lior; in globulis, qui adhiberi ſolent in ludo minoris tudiculæ, res eſt om­
nino perſpicua.
Auguſtin. Videtur eſſe quoddam paradoxum, quod dicis cauſam ſcilicet
potentiùs agere, quando magis impeditur, erit fortè quædam antiperiſtaſis;
ſic ignis calidior eſt.
Antim. Ita eſt, paradoxum eſſe videtur; ſi quis tamen rectè perpendat,
impetum eum dumtaxat finem, vel effectum habere, ac præſtare immo­
bili, cui ineſt, vt hoc moveatur, tali ſcilicet motu & modo, qui offectus
ſi non impeditur ab alio.
fruſtra certè contra illud vim ſuam exerit, ſi v.
g. corpori dum movetur, à tergo manum admoveas, aut certè à frontè, ea
ea tamen lege, vt manum admotam æquè citò moveas, nullam
vim, nullum impetum manui tuæ imprimi ſenties; quia hæc nullo modo
impedit illius corporis motum; ſi verò mobile in aliud corpus impinga­
tur, quod motui obeſt, in illud agit, impreſſoque impetu, illud amovet, vnde,
vt dixi, finis primarius impetus eſt mobilis, cui ineſt, motus; ſecundarius
verò, & quem dumtaxat propter primum ponit, eſt motus alterius cor­
poris, quod dictum motum impedit; nec mirum, ſi impetus alium impetum
producit, in eo ſcilicet, quod proprij mobilis motum impedit: Hinc ſi Phi­
loſopho in verbis ludere liceret, dici à me poſſet impetus, quaſi impedi­
tur, cùm nunquam agat, & ſuam vim exerat, niſi impediatur.
His præ­
miſſis, ad rem venio, Auguſtine; Repetamus figuram Sextam, & primo
quidem loco vnum dicam, quod vix apud vos fidem inveniat, licèt cer­
tiſſimum ſit, geometrica ſcilicet demonſtratione confirmatum; illud
autem ad incredibilem proportionem inæqualitatis motus rotæ, in
diverſis illius punctis conſiderati pertinet; dico iterum incredi­
bilem.
Chryſoc. locaris, Antime: quis Auriga, Rhedarius, Carpentarius hoc
neſcit?
quis oculos figens non videt, ſuperius rotæ punctum à plano, in
quo rota volvitur, tota rotæ diametro diſtans, velociùs agi, quàm infimum,
in quo ſcilicet rota planum tangit.
Antim. Serio loquor, Chryſocome, non iocor; vident omnes eſſe quidem
inæquales motus, ſed nemo crederet tantam inæqualitatis propor­
tionem.
Auguſt. Quanta porrò illa erit? fac ſupremum illud punctum moveri
duplo citiùs infimo, aut etiam triplo, quadruplo, decuplo, vt voles; quid
tandem erit?
Antim. videbis paulò poſt; ſed amabo te, Auguſtine, cogita maximam
quam potes proportionem inæqualitatis; & videbis vtrùm illa, quam eſſe
conſtat in rigore geometrico, ſit incredibilis.
Auguſtin. Si centuplam eſſe dixero, vera haud dubiè longè maior erit, &

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index