Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
61
61
62
62
63
63
64
64
65
65
66
66
67
67
68
68
69
69
70
70
< >
page |< < of 248 > >|
1ſiſtere nequit, quantumvis contranitatur, ſcilicet propter impreſſum ante
impetum; in vibratis libratiſque corporibus innumera ferè ſuppetunt
exempla.
Quid mirum igitur, ſi prædictus maris tractus impetum ante
impreſſum retineat & excurrat in Ortum; neque hoc impedit connexio
partium ejuſdem globi, niſi hæ ſolidæ ſint ac duræ, nec non ita inter ſe
connexæ, vt vna ab alia ſeparari non poſſit; tunc enim moventur iuxta
leges novi impetus deſtructò priore; nec mirum, cùm fruſtra ſit; fruſtra au­
tem eſt, quia motum alium habere 1. on poteſt, præter illum, quem novus
impetus exigit.
Chryſoc. Si ergo in puncto E eſſet corpus ſolidum & durum, totum
priorem impetum a mitteret accedente novo.
Antim. Minimè verò, niſi arctè cum aliis corporibus duris connexum
eſſet, ſit enim v.g.globus lævigatiſſimus in E, ſupra ſuperficiem ſolidam
etiam lævigatiſſimam, vitream puta, haud dubiè curreret prædictus glo­
bus versùs Ortum, præſertim cùm ad hunc motum nullo aſcenſu opus ſit,
ac proinde nulla prorſus inclinatio contraria obſtet.
Chryſocom. Igitur ille globus ita ſemper moveretur in ſuperficie tetræ;
nihil enim deſtrueret illum impetum; quod modò ex tuis principiis
deduco, ſed ex trito Mathematicorum dicto.
Antim. Hoc certè ex meis principiis non ſequitur, immo contrarium;
novus enim, qui præfato globo accederet, impetus ad motum oppoſitum,
vel quaſi oppoſitum determinatus, priorem illum ſenſim deſtrueret.
v. g.
impetus novus accedens in P, (in anteriori Schemate) partim per PQ, id
eſt, versùs ortum, ratione motus centri, partim per tangentem punctum
P eſt determinatus; mixta autem linea ſeu determinatio ex vtraque illa
ſequitur, vt conſtat ex doctrina motuum.
Quod verò ſpectat ad tritum
illud Mathematicorum dictum, etiam in terræ immobilis hypotheſi locum
habet, ſed proſectò nullum planum ita lævigari poteſt, quin aliquot Sa­
lebris aſperetur; quod reverà ſufficeret, ad illum impetum deſtruendum;
qualis ſit terræ ſuperficies, vides; ille porrò aquæ excurrentis tractus ſenſim
fine ſenſu conceptum motum remittit, propter impetum contrarium impreſ­
ſum, vbi enim pervenit in R v.g.cum motus centri ſit contrarius motui
orbis, haud dubiè inde aqua aliquo modo regredi cogitur; hinc conflictus;
adde mutationem determinationis lineæ motus in ſingulis punctis ſemi­
circuli EIF; denique adde aquæ diviſionem, quæ non parum reſiſtit
motui, præſertim alterius aquæ; quæ libet autem reſiſtentia impetum ſenſim
deſtruit.
Auguſtin. Iam mentem tuam intelligere mihi videor; vis enim quod­
libet punctum terreſtris globi, ratione duplicis motus, centri ſcilicet,
atque orbis, duas determinationes habere, quæ in tertiam mixtam de­
inde abeunt, perinde atque ſi duplex impetus impreſſus eſſet ad motum
mixtum; finge globo, eodem tempore, duplicem impetum imprimi
alterum versùs Boream, alterum versùs Occaſum, hæc gemina determinatio
in eandem motus mixti lineam coaleſcit, vnde ſuppoſita vtriuſque impe­
tus æqualitate, globus verſus Corum ibit, id eſt, Boream inter & Occa-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index