Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 248 > >|
1
Antim. Hebetiori, quæſo, ingenio ignoſce, optime Auguſtine, quod
energiam illam rationum, quæ pro Copernico militant, nondum aſſequi
potuit; nec mirum profectò, lippos enim oculos ſubtilia fallunt, ac ſeſe
iis ſubducunt; quate vt ſum inprimis veritatis amans, me tibi plurimùm
obſtrinxeris, ſi præfatas rationes ea mihi claritudine exponas, quâ, vt mi­
rificè vales, ita & mihi opus eſſe fateor, ad debiliores mentis oculos re­
creandos.
Auguſtin. Non legiſti apud Galileum, ita limpidè ac perſpicuè explica­
tas, vt nihil meo judicio, clarius aut liquidius legi poſſit?
Antim. Legi haud dubiè; Vt enim Authorem illum maximi facio, ita
nihil ab eo in publicam lucem editum fuit, quod ſtatim avidè ſæpè ac ſæ­
piùs non legerim; hoc tamen tibi perſuadeas, velim, prædictas rationes,
quamvis alioquin elegantiſſimè ab eo explicatas, illa vi & nervo, vt dicis,
pollere mihi non videri, ſingulas accuratè perpendi & ponderavi, nec op­
poſitæ ſententiæ ſtudium obfuit; nam crede mihi; vnius dumtaxat veri­
tatis amore ducor, quam ſive Copernicus porrigat, ſive Ptolemæus, ſive
Ariſtoteles, ſive Democritus; illa æquè grata & chara mihi ſemper accidit.
Sed quæſo te, periculum faciamus, vt ſaltem dum noſtri venerint, hoc mo­
dicum tempus cum æſtu fallamus.
Auguſtin. Per me licet; ſed curſim, iis tamen prætermiſſis, quæ inter
Academicos quidem, non tamen inter Philoſophos locum obtinent, quas
potiùs rationum vmbras, quàm veras rationes appellare ſoleo.
Antim. Optimè judicas, quid enim juvat, tanti rem momenti leviſſimis
fulcire adminiculis: Nonnulla obiter indico.
Sol, inquiunt, tes inter cor­
poreas nobiliſſimus, in nobiliſſimo loco, ſcilicet in mundi centro, collo­
cari debuit; quaſi verò infimus locus ſupremo nobilior reputandus ſit, &
tenebroſus orcus radianti præferendus Empyreo: ſed pergunt, quiſquis
alterius operâ indiget, ad illum accedere debet, neque hunc, ſed illum
moveri par eſt; cùm igitur reliqua corpora benigno Solis influxu indi­
geant, hunc certè immotum conſiſtere, illa verò circa perennem illum
beneficæ naturæ fontem ite oportuit.
Bellè profectò; Solem rerum crea­
tarum Principem faciunt, qui tamen omnibus ſervit, & non modò ani­
mantibus, verùm etiam plantis dignitate cedit; Æquum igitur eſt, vt circa
terram eat, cuius gratia conditus eſt, non verò vt tellus eiuſque incolæ
circa Solem ite cogantur.
Denique ex culina ipſa nova depromunt argu­
menta; Videmus, inquiunt, verum ad immotum ignem in gyros verti, quod
certè rationi conſentaneum eſſe videtur; quidni ergo pariter terreſtris
globus, qui calore Solis foveri & recreari debet, circa Solem, non Sol cir­
ca terram volvatur?
Hoc argumentum culinam olet, vnde profectum eſt.
Auguſtin. Sed hæc omittamus, quæ noſtri per jocum potiùs, quàm ſeriò
dixerunt; ad ſeria igitur & gravia, quæ nobis non deſunt, veniendum eſt:
illud inprimis maximi ponderis eſſe videtur, quod in hypotheſi noſtra
(ſic eam diſputan di gratia deinceps appellabo) per ſimpliciſſimum eum­
que proprium motum omnia explicemus, ablegatis alienis motibus,
illoque præſertim, quem raptus vocant, primi ſcilicet mobilis, quo ab Ortu

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index