Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
81
81
82
82
83
83
84
84
85
85
86
86
87
87
88
88
89
89
90
90
< >
page |< < of 248 > >|
1ſpiralis, ſive etiam ellipſis, cogita punctum C accedere ad R motu acce­
lerato per radium AC eo tempore quo radius AC circa centrum A in
eodem plano ductus pervenit in AG, ferens ſecum punctum illud mobi­
le, quod tunc erit in G ; deinde idem punctum moveatur motu retardato
30[Figure 30]
ab R in D, dum prædictus codem motu pervenit in AE, tunc certè præ­
dictum punctum erit in E ſcilicet in Perigæo ; quare hæc linea erit vna ex
ſpiralibus Archimedis, quæ ad ſemicirculum proxime accedit; quia vero
differentia ſenſibilis nen eſt, ſemicirculus ſupponi poteſt, in quo cen­
trum terræ motu æquabili movetur; pari modo punctum illud redit à D
in R, & ab R ad A, dum idem radius ab AE redit in AC.
Auguſtin. Hæc mihi ſummoperè placent, cùm ex ſimpliciſſimis princi­
piis deducantur; vna tamen difficultas ſeſe oculis meis objicit ; nam
æquali tempore, vt dicis, radius AC circumducitur in AG, vel AN, &
ab AN ad AF, igitur inæqualiter movetur, cùm arcus CN minor ſit
arcu NF.
Antim. Equidem extremitas radij AC movetur inæqualiter in cir­
culo CHFP; punctum tamen C, ſeu centrum terræ ita movetur per
CGE motu mixto ex circulari, & recto, vt hic prorſus æquabilis reſul­
tet: Hinc circulus CGEI eſt quidem excentricus, non tamen verus, in
quo ſcilicet terra motu ſimplici moveatur, ſed apparens; & conſequen­
ter centrum B, tantùm apparens; item excentricitas AB; quæ omnia ex
prædicto motu mixto conſequi, neceſſe eſt; itemque anomaliam, id eſt,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index