Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646
page |< < of 491 > >|
1extrinſeco ad aliam lineam determinato, & cum ipſo acquiſito, quando mu­
tat lineam perpendicularem deorſum, de quo infrà; ſi hunc igitur excipias,
omnes aly pugnant tantùm ratione diuerſæ lineæ, ſeu determinationis, in eodem
mobili: Vnde ille idem, qui modo pugnat probè conueniet, ſi ad ean­
dem lineam determinetur.
Scholium.
Obſeruabis primò, præclarum naturæ inſtitutum, quo fit, vt impe­
tus perennis non ſit; vnde certè infinita propemodum emergerent ab­
ſurda, & incommoda.
Secundò, faciliorem modum deſtructionis impetus inſtitui non po­
tuiſſe, immò nec excogitari poſſe; quàm enim facilè, vel impetus op­
poſitus in mobili producitur, vel corpus durum opponitur &c.
Tertiò, præcipuam rationem huius deſtructionis ducendam eſſe ex
Ax.6. in quo dicimus nihil eſſe fruſtrà, cumque ordinem à natura eſſe
inſtitutum, vt potiùs aliquid deſtruatur, & deſinat eſſe, quàm fruſtrà ſit,
& dicimus deſtrui ad exigentiam totius naturæ.
Quartò, cum impetus ſuo fine caret, fruſtrà eſt; finis impetus eſt mo­
tus, vt ſæpè diximus, ſic cum globus impactus in alium æqualem ſtatim
ab ictu ſiſtit immobilis;
certe ne fruſtrà ſit impetus, deſtruitur per Ax.6.
& per Ax. 14. num.2. cum verò determinatio altera maior eſt, certè præ­
ualet tantùm pro rata;
igitur minor eſt motus; igitur, ne aliqui gradus
impetus ſint fruſtrà, deſtruuntur, cum verò ſunt duo impetus in eodem
mobili, vt in naui mobili ad lineas oppoſitas determinati;
haud dubiè
maior impetus præualet pro rata per Ax. 15. Igitur non modò totus
impetus minor perit, ne ſit fruſtrà;
ſed etiam aliquot gradus maioris, ne
ſint etiam fruſtrà; nec enim in communem lineam coïre poſſunt.
Denique quando ſunt duo impetus ad lineas diuerſas determinati,
ſed non oppoſitas ex diametro, pugnant pro diuerſo oppoſitionis gradu,
vt ſuprà fusè dictum eſt.
Igitur cum totus impetus non habeat totum
motum, quod duplex illa determinatio impedit, ne aliqui gradus
ſint fruſtrà, deſtruuntur;
igitur vides impetum impreſſum ab ex­
trinſeco deſtrui tantùm ne ſit fruſtrà; faceret enim vt eſſet fruſtrà vel
nouus impetus, vel determinato noua, & in hoc ſenſu dicitur impetus
deſtrui ab impetu.
Quintò, ſi deſtrueretur mobile, etiam deſtrueretur impetus per idem
Ax. 6. quia eſſet fruſtrà ſeparatum;
immò ex hoc vno principio demon­
ſtramus accidentia & formas ſubſtantiales materiales non poſſe natura­
liter conſeruari extra ſuum ſubiectum, quia ſcilicet eſſent fruſtrà; quip­
pe finem ſuum habent in ſubiecto.
Sextò, Impetus naturalis innatus nunquam deſtruitur; quia nunquam
eſt fruſtrà; quippe ſemper habet alterum ſuorum effectuum formalium,
id eſt vel motum deorſum, vel grauitationem, adde quod fruſtrà de­
ſtrueretur, cum ſit ſemper applicata potentia, id eſt ipſa grauitas, ſed de
his infrâ fusè.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index