Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 491 > >|
1quòd ſpatium motu æquabili decurſum reſpondet rectangulo; de­
curſum verò motu retardato, reſpondet triangulo, ſubduplo rectan­
guli: aſſumpto ſcilicet, æquali tempore.
9. Vites potentiæ proiicientis toto niſu reſpondent velocitati
acquiſitæ in toto deſcenſu corporis proiecti; tantundem enim
impetus in deſcenſu acquiritur, quantùm in aſcenſu deperditur.

Impetus primo inſtanti, quo eſt, agit, ſi eſt aliquod impedimen­
tum;
eſt enim cauſa neceſſaria: primo inſtanti motus aliquid im­
petus deſtruitur:
ſiue præceſſerit motus violentus, ſiue non præceſ­
ſerit, corpus graue æquali motu deorſum cadit:
reſiſtentia aëris eſt
quidem maior initio; ſed etiam ſunt maiores vires.
8[Figure 8]
De motu in planis inclinatis.
1. PLanum inclinatum eſt ſurſum, vel deorſum: in hoc deſcen­
dit corpus graue, niſi fortè retineatur ab aſperitate, vel pro­
pria, vel ipſius plani:
impeditur autem motus naturalis in plano
prædicto, quia impeditur eius linea:
ideò eſt tardior hic motus in
plano inclinato, quàm in perpendiculari:
in ea porrò proportione
eſt tardior, in qua perpendiculum eſt minus linea inclinata, eiuſdem
ſcilicet, altitudinis;
quippe eò tardior eſt, quò magis impeditur, &
magis impeditur, quò maius ſpatium decurrendum eſt, ad acqui­
rendam eandem altitudinem: igitur eadem eſt proportio impe­
dimenti, quæ ſpatij, &c.
2. Hinc motus ſunt vt lineæ permutando: hinc mobile deſcendit
per ſe in prædicto plano:
licet enim motus impediatur, non tamen
totus, impetus, qui acquiritur in eodem plano eſt imperfectior ac­
quiſito in perpendiculari in eadem proportione;
nam impetus ſunt
vt motus:
hinc poteſt perfectio impetus imminui in infinitum, cùm
poſſit eſſe in infinitum linea magis, ac magis inclinata: igitur mo­
tum imminui poſſe in infinitum, non tantùm ex vecte, ſed etiam
ex planis inclinatis haberi poteſt.
3. Hinc producit impetum imperfectiorem impetus acquiſitus
in hoc eodem plano, quàm acquiſitus in perpendiculari, æqualibus
ſcilicet temporibus, quia cauſa imperfectior imperfectiorem pro­
ducit effectum:
motus in plano inclinato deorſum eſt acceleratus
iuxta eandem proportionem, iuxta quam acceleratur in perpendi-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index