Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646
page |< < of 491 > >|
1qui reuera habet effectum formalem ſecundarium ad intra, ſcilicet rare­
factionem, quæ eſt mutatio extenſionis;
quemadmodum motus eſt mu­
tatio loci, vel vbicationis;
igitur cum hoc | non obſtante, calor pro­
ducat calorem ad extra; cur impetus non producit impetum?
cuius pro­
ductionem concedis virtuti corporum reſiſtitiuæ, id eſt vnioni, impe­
netrabilitati, & cæteris huiuſmodi modorum ſuperfluorum quiſquiliis;
de quibus plurimi tecum contendunt.
Scholium.
Obſeruabis nonnullas eſſe difficultates, quæ communes ſunt etiam
illi ſententiæ, quam ſequuntur ij, qui exiſtimant impetum ad extra
produci à corpore impacto; quas tamen facilè ſoluemus infrà in conti­
nuata noſtrorum Theorematum ſerie.
Theorema 41.
Aliquis impetus non producitur ab alio impetu. Probatur, quia aliquis
impetus producitur ad intra à potentia motrice, vt patet.
2. cum non
detur progreſſus in infinitum, nec impetus idem producatur à ſe ipſo, ad
aliquem tandem vltimum ſeu primum deueniendum eſt, qui ab alio im­
petu non producatur.
Theorema 42.
Impetus producitur ſemper ad extra ab alio impetu. Quia cum ſemper
ad illius productionem requiratur applicatio alterius impetus; certè
non eſt ponenda alia cauſa per Ax. 11.
Theorema 43.
Hinc impetus habet duplex munus cauſæ; ſcilicet cauſæ exigentis ad intra
& efficientis ad extra; vtrumque patet ex dictis.
Theorema 44.
Impetus agit tantùm ad extra, vt tollat impedimentum motus; cum enim
motus ſit finis intrinſecus impetus;
certè ſi nihil impediret motum,
haud dubiè gauderet impetus ſuo fine;
igitur fruſtrà quidquam aliud
deſideraret;
præterea licèt applicetur à tergo aliud mobile; non tamen
propterea in eo producit, vt conſtat experientiâ;
denique cum tan­
tùm impetum cognoſcamus per motum;
cum nequidem eſſet impetus,
ſi non eſſet motus, per Th. 17. certè totus eſt impetus propter motum
qui eſt eius finis;
igitur non agit niſi propter motum: ſed non poteſt
excogitari, quid faciat propter motum, dum agit, niſi dicamus ideo
tantùm agere, vt tollatur impedimentum; cum certum ſit corpus im­
mobile, in quod impingitur aliud mobile, impedire eius motum.
Theorema 45.
Hinc non ſimul agit impetus in orbem ſed tantùm per lineam
ſui motus;
cui ſi nullum corpus occurrit reuerà non agit, Ratio eſt; quia li­
cèt aliud corpus mobili admoueatur in alia linea;
cum non impediat
eius motum, vt ſuppono;
cum agat tantùm impetus ad extra, vt tollat,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index