Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646
page |< < of 491 > >|
1quo infrà, per Ax.14.num.2. certè tamdiu non deſtruitur, quamdiu nihil
eſt, quod exigat eius deſtructionem; igitur tamdiu conſeruatur per Ax.
14.num.3.
Corollarium 1.
Inde certa ducitur ratio, cur mobile etiam ſeparatum à manu mouea­
tur;
quia ſcilicet ipſi adhuc ineſt impetus, qui eſt cauſa motus; quippe
ſuppoſui iam antè de hac hypotheſi quod ſit, non tamen propter quid ſit;
igitur hæc eſt germana illius ratio & cauſa.
Corollarium. 2.
Hinc etiam rationem ducemus æquè præclaram in lib.2. motus natu­
raliter accelerati.
Theorema 148.
Impetus productus aliquando deſtruitur; Probatur, quia mobile, quod
antè mouebatur, deſinit tandem moueri per hyp.
4. igitur deſtruitur
impetus; alioqui ſi remaneret, eſſet cauſa neceſſaria ſine effectu contra
Ax.12. ideo porrò deſtruitur, quia aliquid exigit eius deſtructionem,
quippe hæc eſt vnica deſtructionis ratio per Ax.14. num.2.
Theorema 149.
In lineis oppoſitis impetus deſtruitur ab impetu ſuo modo; ſit enim globus
proiectus verſus auſtrum;
cui deinde imprimatur nouus impetus ver­
ſus Boream;
deſtruitur prior vt conſtat, igitur ad exigentiam alicuius,
ſed nihil eſt quod poſſit exigere, niſi nouus impetus, ſcilicet mediatè;
nihil enim aliud eſt applicatum, igitur nihil aliud exigit per Ax. 10.
hæc porrò exigentia non eſt immediata, ſed mediata, vt dixi.
Theorema 150.
Impetus naturalis innatus exigit deſtructionem alterius, qui ab extrinſeco
ad diuerſam lineam corpori graui impreſſus eſt ſcilicet mediatè, experientia
certa eſt in proiectis, quæ tandem quieſcunt;
igitur ad exigentiam ali­
cuius, ſed illud tantùm eſt impetus innatus;
nec enim eſt ſubſtantia
corporis;
tùm quia qualitas ſubſtantiæ non opponitur; tùm quia nulla
eſſet ratio, cur ſubſtantia deſtrueret potiùs vno inſtanti vnum gradum,
quàm duos, quàm tres;
adde quod ex duobus violentis oppoſitis alte­
rum deſtruit; igitur impetus eſt cauſa ſufficiens deſtructiua impetus,
igitur non eſt ponenda alia, eo ſcilicet modo, quo diximus.
Theorema 151.
In reflexione deſtruitur aliquid impotus ſaltem per accidens; patet expe­
rientia, ſiue propter nouam determinationem, ſiue propter attritum,
vel preſſionem partium, de quo infrà.
Theorema 152.
Hinc ſi excipias tantùm impetum naturalem innatum, qui per ſuam de­
terminationem neceſſariam, & quam nunquam mutat, pugnat cum omni

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index