Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Page concordance

< >
Scan Original
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
< >
page |< < of 491 > >|
1
Septimò, Impetus ſurſum deſtruitur etiam, quia eſt fruſtrà; quippe
naturalis detrahit aliquid ſpatij pro rata;
igitur ne aliquid impetus ſit
fruſtrà, deſtruitur;
idem dico de impetu per inclinatam ſurſum, licèt
minùs deſtruatur quàm in perpendiculari ſurſum;
idem de impetu per
inclinatam deorſum, ſed minùs adhuc, ſed hæc acuratiori meditationi
ſunt relinquenda;
quod reuerâ præſtabimus in lib.4. de motu mixto;
quidquid ſit, conſtat ex dictis per idem Principium probari poſſe de­
ſtructionem impetus, ſcilicet ne ſit fruſtrà; ſed de his aliàs fusè.
Theorema 153.
Impetus productus ab extrinſeco eſt tantùm contrarius ratione diuerſæ de­
terminationis, ſeu diuerſæ lineæ;
Probatur primò, quia vterque ad omnem
lineam eſt indifferens per Th.113. igitur vnus non eſt alteri contrarius
ratione entitatis;
cùm vterque ſimilem motum, immò eundem habere
poſſit, vt patet ex dictis:
Igitur ratione tantùm lineæ vnus alteri eſt
contrarius; hinc minùs eſt contrarietatis, quo minùs eſt oppoſitionis
inter lineas & contrà.
Theorema 154.
Impetus naturalis acquiſitus eſt tantùm contrarius alteri extrinſeco ratio­
ne lineæ.
Probatur eodem modo; quia determinari poteſt ad omnem li­
neam, vt patet ex reflexione grauis cadentis.
Theorema 155.
Impetus naturalis innatus non eſt tantùm contrarius ratione lineæ; quia
ſcilicet non poteſt determinari ad omnem lineam, patet, alioquin cor­
pus graue, quod ſurſum poſt caſum reflectitur non deſcenderet amplius,
de quo aliàs, hæc enim curſim tantùm perſtringo, ne quid aliis libris
detrahatur.
Theorema 156.
Impetus ex naturali acquiſito poteſt fieri violentus; vt patet in motu re­
flexo grauium; ratio eſt.
quia mutatur linea.
Theorema 157.
Impetus ex non contrario eidem fit contrarius; vt patet in eodem caſu;
nam impetus naturalis innatus, qui in deſcenſu non erat contrarius
acquiſito, in motu ſurſum reflexo fit contrarius.
Theorema 158.
Impetus deorſum ab extrinſeco non eſt contrarius naturali innato ratione
lineæ, quia ſcilicet eſt determinatus ad eandem lineam, ſi tamen eſt con­
trarius, id tantùm eſt ratione propagationis impetus acquiſiti, vel ac
celerationis motus; quod reuerà multa, & benè longâ explicatione indi­
get, quam conſule in lib.4.
Scholium.
Obſeruabis cognoſci tantùm contrarietatem qualitatum ex mutua de­
ſtructione;
cur verò vna qualitas dicatur deſtruere aliam, & cur illam

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index