Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 491 > >|
1impetus; non tamen æqualibus temporibus, acquiruntur æqualia
velocitatis momenta;
quia in ſingulis punctis quadrantis, eſt diuer­
ſa tangens;
igitur mutatur progreſſio accelerationis, quæ certè ma­
jor eſt initio, & ſub finem minor; quia initio tangentes acce­
dunt propriùs ad perpendiculum, & ſub finem ad horizonta
lem.
9. Deſcendit etiam in ſuperficie conuexa globi erecti motu ac­
celerato;
initio quidem, in minore proportione; ſub finem, in maio­
re;
vnde eſt inuerſa prioris: poteſt etiam deſcendere corpus graue
vſque ad centrum terræ motu accelerato, in ſuperficie conuexa ſe­
micirculi:
ſi ſuperficies terræ eſſet læuigatiſſima, corpus proje­
ctum moueretur in ea motu æquabili, nec deſtrueretur impetus im­
preſſus, vt conſtat;
poteſt quoque deſcendere per ſpiralem: ſunt in­
finita plana curua, in quibus faciliùs moueri poteſt, quam in ho­
rizontali recta.
9[Figure 9]
De motu mixto ex rectis.
1. DAri motum mixtum ille non dubitat, qui diſcum proiicit.
Mixtus ex duobus rectis æquabilibus eſt rectus, eſt que
diagonalis vtriuſque:
hinc deſtruitur aliquid impetus, iuxta pro­
portionem differentiæ diagonalis, & vtriuſque lateris ſimul ſump­
ti;
quia, ſcilicet, eſt fruſtrà: quò maior eſt angulus, quem faciunt li­
neæ determinationum, minor eſt diagonalis; igitur plùs impetus
deſtruitur, donec tandem concurrant in oppoſitas lineas, tunc enim
totius impetus deſtruitur.
2. Quum minor eſt, vel acutior prædictus angulus, minùs impetus
deſtruitur;
quia diagonalis maior eſt; donec tandem conueniant in
eandem lineam, tunc enim nihil deſtruitur:
datur de facto hic mo­
tus in rerum natura;
talis eſt motus nauis à duobus ventis impreſ­
ſus; vel eiuſdem partis aëris; imò & ipſius venti:
motus mixtus ex
duobus retardatis iuxta eandem progreſſionem eſt rectus;
quia fit
per hypothenuſim triangulorum proportionalium: idem dico de
duobus acceleratis.
3. Si mixtus ſit ex æquali, & accelerato, vel ex duobus accelera­
tis in diuerſa progreſſione, vel ex duobus retardatis ſimiliter, fit per
lineam curuam, vt patet:
dum proiicitur corpus graue per horizon-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index