Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 491 > >|
1
Axioma IX.
Cauſa debet exiſtere vt immediatè agat. Hoc certum eſt; quia agere
ſupponit eſſe;
quippe agere eſt perfectio realis actu exiſtens; igitur ali­
cuius actu exiſtentis; igitur certum eſt etiam Geometricè, de quo in
Metaph.
Iam vero ſufficiat certum eſſe phiſicè, vt conſtat ex omnibus
hypoth.
phyſicis; nihil enim videmus agere, niſi quod eſt; ſi enim age­
ret quod non eſt; cur potius hîc, & nunc quam alibi, & aliàs?
cur in
hoc ſubiecto potius quàm in alio?
Dices, finis qui non eſt influit; igitur agit; Reſpondeo finem non
agere, nec influere niſi obiectiuè;
atqui quod non exiſtit actu, id eſt in
ſtatu entatiuo, & reali, poteſt eſſe in ſtatu obiectiuo;
id eſt quod non
habet actum rei, poteſt habere actum obiecti, id eſt eſſe cognitum, &
volitum, de quo aliàs; porrò hîc tantùm intelligimus cauſam efficien­
tem, &c.
Dices, cauſa principalis pulli excluſi poteſt non eſſe; hæc omnia di­
ſcutiemus ſuo loco cum de generatione animalium;
ſufficiat dixiſſe non
eſſe cauſam immediatam, de qua hîc tantum loquimur; idem reſponſum
eſto de rana vaga.
Axioma X.
Cauſa debet eſſe applicata vt immediatè agat. Cur enim potiùs hîc
quam illîc; in hoc ſubiecto potiùs, quam in alio, in hac diſtantia potiùs,
quam in alia?
quidquid ſit, certum eſt phyſicè; nec enim ignis, qui eſt
Romæ, calefacit Lugduni.
Dices dari fortè actionem in diſtans; Reſpondeo negando, quod de­
monſtrabimus in Metaph. præterea, licet daretur in productione quali­
tatum occultarum, & ſimpathicorum quorundam effectuum, quos exa­
minabimus ſuo loco;
nemo tamen dubitat quin productio caloris, lu­
minis, impetus; de quibus hic tantùm agimus, debeat eſſe ab applicata
cauſa.
Dices impetum produci in extremitate perticæ, quæ non eſt applica­
ta, vel in globo tudiculario etiam non applicato; calorem & lucem
produci à Sole in terra non applicata.
Reſpondeo, eſſe applicationem
mediatam; nam ſi reuera hæ qualitates producuntur continuata propa­
gatione, diffunduntur per medium, in quo non eſt difficultas.
Dices etiam partes interiores cauſæ v. g. Solis agunt, ſed non agunt
per totum medium; alioquin agerent in alias partes Solis, à quibus
obteguntur.
Reſpondeo, diffuſionem vel propagationem actionis in­
choari tantum ab ipsâ ſuperficie Solis;
quippe omnes partes agunt
actione communi, de quo infrà; atqui actio communis à communi me­
dio incipit.
Dices ignem produci in parte medij remota interrupta propagatio­
ne, vt conſtat, ſi vitro per refractionem, vel ſpeculo per reflectionem
radios Solares colligas.
Reſpondeo, ignem quidem accendi in data diſtantia; at non ſine

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index