Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 491 > >|
1
Scholium.
Obſeruabis primò, vtrumque globum eſſe eiuſdem materiæ; ſi enim
ſint diuerſæ materiæ, ſecùs accidit, quàm diximus;
ſi v. g. æneus mi­
nor pellatur ab eburneo maiore, maiorem motum hic illi non impri­
met;
licèt enim ſit maior extenſio eburnei; eſt tamen minus pondus;
igitur pauciores partes.
Secundò, eos globos accipiendos eſſe, quorum partes, vel non auo­
lent ab ictu, vel non comprimantur;
comprimuntur in plumbeis,
æneis, & auolant in vitreis; cum enim ſit compreſſio, vel partium di­
uiſio, deſtruitur multùm impetus.
Tertiò reiice commentum illorum, qui dicunt corpus illud eſſe ma­
joris velocitatis capax, quod plures habet partes materiæ ſub eadem
quantitate;
nam ſuppoſita eadem reſiſtentiæ ratione, omne corpus eſt
capax illius velocitatis, cuius aliud eſt capax;
cum nullus ſit motus, quo
non poſſit dari velocior, & tardior, vt dicemus infrà;
immò ſit glo­
bus plumbeus 12. librarum, ſit eburneus eiuſdem diametri 2. librarum,
v. g. haud dubiè eadem potentia producet intenſiorem impetum in
eburneo, vt patet experientia, & ratio conſtat ex dictis;
quaſi verò ſit
aliqua materiæ inertia, quæ motum reſpuat;
licèt fortè maior ſit pro­
portio reſiſtentiæ medij comparatæ cum globo eburneo, quàm compa­
ratæ cum plumbeo; ſed de reſiſtentia de percuſſione, & de ſpatio age­
mus infra.
Theorema 63.
Omnis globus, qui in alium, qui mouetur impingitur, dum hic mouetur, ve­
lociùs mouetur eo &c.
in quem impingitur patet; alioquin numquam aſſequi
poſſet, quod ex ipſis terminis conſtat.
Theorema 64.
Ex hac hypotheſi globus impactus producit in alie nouas partes impetus;
quia impeditur eius motus, igitur vt tollat impedimentum, agit ad
extra per Th. 44.
Theorema 65.
Hic impetus nouus productus minor eſt eo qui produceretur in eodem globo
immobili: ratio eſt;
quia ſi ſiſteret, maius eſſet impedimentum, quia
totum motum impediret, cuius tantùm partem impedit, dum mouetur ,
licèt paulò tardius; igitur minus agit ad extra per Th. 49.
Theorema 66.
Mobile adhærens alteri mobili à tergo; dum vtrumque æque velociter
feratur nullum producit in eo impetum.
Probatur, quia mobile quod præit,
non impedit motum ſubſequentis; igitur nullum impetum ab eo acci
pit per Th. 48.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index