Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 491 > >|
1enim ſuo fine, vel effectu formali, id eſt motu; igitur eſſet fruſtrà, ſed
quod fruſtrà eſt, non eſt per Ax.6.l.1.
Scholium.
Obſerua quæſo, quod iam ſuprà indicatum eſt, eſſe tres veluti ſpecies
impetus.
Prima eſt impetus naturalis innati. Secunda naturalis acquiſiti.
Tertia violenti;
innatus eſt qui vel à generante ſimul cum corpore
graui productus eſt;
quiſquis tandem ſit generans, de quo aliàs; vel ab
ipſo graui quaſi profunditur, id eſt, producitur in ſe ipſo ſtatim initio,
quo eſt;
porrò cum in corpore graui duplex quaſi proprietas ſenſibilis
eſſe videatur, ſcilicet grauitas, ſeu pondus & motus deorſum;
certè de­
bet eſſe in eo aliquid per quod tùm cognoſci poſſit eius pondus, tùm in­
cipiat moueri deorſum;
quippe maximè corpora ex pondere cognoſci­
mus, vnumque ab alio diſtinguimus;
igitur debet eſſe aliquid, quod ſen­
ſum afficiat, vt cognoſci poſſit;
atqui illud ipſum non eſt ſubſtantia cor­
poris;
nam corpus graue meæ manui ſuſtinenti impetum imprimit;
immò vim alterius impetus infringit;
igitur operâ alterius per Th. 40.
& 42.lib.1. Præterea illud ipſum, quod agit, ſeu deorſum pellit ſuſtinen­
tem manum, eſt illud ipſum quod inclinat corpus graue deorſum imme­
diatè, ſeu quod exigit motum naturalem deorſum;
illud autem quod
immediatè præſtat hunc motum, nec eſt ſubſtantia corporis grauis per
Th.3. igitur ipſe impetus per Th.5. adde quod primo inſtanti, quo eſt im­
petus, non eſt motus ille, quem exigit per Th.34. lib.1. igitur præexiſtit
ſemper impetus, qui ne ſit fruſtrà, habet primum effectum ſuum forma­
lem, id eſt grauitationem:
Ex his dicendum eſt hunc impetum natiuum
nunquam deſtrui, quia nunquam eſt fruſtrà, habet enim ſemper aliquem
effectum, primum quidem ſi caret ſecundo;
ſecundum verò ſi caret pri­
mo;
quippe vtrumque ſimul habere non poteſt; nam corporis pondus
cognoſci non poteſt, dum fertur deorſum accelerato motu, quot verò,
& quanta commoda ex cognitione ponderis cuiuſlibet materiæ proce­
dant, vix explicari poteſt.
Ex his verò concludendum ſupereſt impetum innatum eſſe proprie­
tatem quarto modo, vt vulgò aiunt, corporis grauis;
ac proinde ab illo
inſeparabilem;
quid verò fiat de illo, cum corpus graue fit leue; ſi tamen
hoc aliquando accidit, dicemus cum de grauitate, & grauitatione, iam
verò ſatis eſt ad præſens inſtitutum impetum innatum ab ipſo corpori
graui nunquam ſeparari, quandiu remanet graue.
Impetus naturalis acquiſitus producitur ab eodem principio intrin­
ſeco;
hinc dicitur naturalis: dicitur verò acquiſitus, quia non eſt inna­
tus;
ſed ſeparatur à corpore graui; quod ſemper eo caret, quandiu
quieſcit:
ſed innato tantùm accedit ad motus accelerationem, & ad alia
quamplurima, quæ ex ea ſequuntur;
putà maiorem percuſſionem, reſi­
ſtentiam, vim, & ad tollendum totius naturæ languidiorem;
quo certè af­
ficeretur, ſi corpus graue tardiſſimo motu deorſum ferretur, de quo in­
frà;
Porrò impetus acquiſitus in multis differt ab innato; primò quia

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index