Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 491 > >|
1adhibere priorem progreſſionem Galilei, & in hoc cardine tota verri­
tur, meo iudicio, propoſitæ quæſtionis difficultas.
Theorema 128.
Hinc creſcit reſistentia iuxta rationem crementi impetus; cum enim cre­
ſcant impetus in ratione velocitatum, vt conſtat, & creſcat reſiſtentia
medij in eadem ratione per Theor. 127. creſcit etiam in ratione im­
petuum.
Theorema 129.
Hinc creſcit reſistentia medij in eadem ratione, in qua creſcunt vires mobi­
lis; demonſtr.
quia creſcunt vires, vt creſcit impetus; nam impetus eſt
vis illa, quâ mobile ſuperat reſiſtentiam medij vt conſtat, ſed reſiſten­
tia creſcit vt impetus per Th. 128. igitur creſcit in ratione virium.
Theorema 130.
Si creſcit reſiſtentia in eadem ratione in qua creſcunt vires, non mutatur
progreſſio effectuum. v.g. primo inſtanti impetus ſit vt 1.ſitque 1.ſpatium,
in quo eſt reſiſtentia, vt 1. Secundo inſtanti ſit impetus vt 2. reſiſtentia in
2. ſpatiis vt 2. haud dubiè ſi vno inſtanti vnus gradus impetus ſuperat
reſiſtentiam vt 1. dum percurrit 1.ſpatium;
certè 2. gradus impetus vno
inſtanti ſuperabunt reſiſtentiam vt 2. dum conficit mobile 2. ſpatia; at­
que ita deinceps.
Theorema 132.
Hinc certè concludo contra Galileum, & alios quoſdam motum grauium
poſt aliquod ſpatium decurſum ex naturaliter accelerato non fieri æquabilem,
quia in tantum fieret æquabilis in quantum tanta eſſet reſiſtentia, vt no­
uam accelerationem impediret;
ſed hæc ratio nulla eſt; quia in eadem
ratione creſcit reſiſtentia, in qua creſcunt vires per Th. 129. igitur non
mutatur progreſſio motuum per Th. 130. igitur nec acceleratio;
igitur
motus naturalis ex accelerato non fit æquabilis: Equidem, vt iam ſuprà
dictum eſt, in minori ſemper ratione creſcit velocitas, itémque ipſa reſi­
ſtentia quod in omni progreſſione arithmetica iuxta numeros 1.2.3.4.5.
Scholium.
Obſeruabis remitti à nobis motum leuium ſurſum in 5. Tomum, in cu­
ius tertio libro agemus de graui, & leui; quia ideo corpus aſcendit, quia
ab alio deſcendente truditur ſurſum.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index