Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 491 > >|
1 18[Figure 18]
LIBER TERTIVS,
DE MOTV VIOLENTO
ſurſum Perpendiculariter.
OMnis certè motus, qui eſt à principio ex­
trinſeco, violentus appellari poteſt, attamen
hîc non ago de omni violento, ſed dumta­
xat de illo, qui fit ſursùm per lineam verticalem;
quia
ſcilicet ex diametro opponitur motui naturali, qui
fit deorsùm perpendiculariter; igitur cum de hoc
ipſo in ſecundo Libro egerimus, de illo in hoc non
agemus.
DEFINITIO 1.
MOtus violentus eſt, quo corpus graue mouetur ſursùm per li­
neam verticalem à principio extrinſeco mediatè, vel immediatè vt
plurimùm.
Dixi à principio extrinſeco, ſiue conjuncto, vt cum manu attollo ſur­
ſum corpus graue, ſiue non conjuncto, vt cum quis proiicit lapidem ſur­
sùm, ſiue ſit verum principium effectiuum, vt cum impetus, quem poten­
tia motrix producit in manu, producit alium in mobili;
ſiue non ſit
principium effectiuum, ſed tantùm determinans, vt cum mobile quod
cadit deorſum, ſurſum deinde repercutitur;
nec enim corpus repercu­
tiens producit impetum nouum, vt dicemus cum de motu reflexo;
quin
potiùs producti partem deſtruit per accidens, & quidquid illius ſupereſt,
ad nouam lineam determinat; quod quomodo fiat fusè ſuo loco expli­
cabimus, igitur licèt corpus reflectens ſit tantùm principium nouæ de­
terminationis, non verò alicuius impetus producti, dici poteſt princi­
pium huius motus violenti.
Dixi vt plurimùm, nam ſi terra ducto per centrum foramine eſſet
peruia, haud dubiè lapis demiſſus versùs centrum iret motu naturaliter

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index