Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 491 > >|
1accelerato, tùm deinde propter impetus acquiſiti vim, à centro versùs
oppoſitum circumferentiæ punctum iret, motu certè violento, qui ta­
men ab extrinſeco non eſſet.
Hypotheſis 1.
Corpus graue projectum ſurſum tandem redit; Hæc hypotheſis certa eſt,
& nemo eſt qui eam in dubium vocet.
Axioma 1.
Quidquid erat, & deſinit eſſe deſtruitur; Hoc Axioma certum eſt, quip­
pe deſtrui hoc tantùm dicitur, quod deſinit eſſe.
Axioma 2.
Quidquid destruitur, ad exigentiam alicuius destruitur, ſaltem totius na­
turæ.
Hoc Axioma idem eſt cum Axiom. 14. l. 1. n. 2. vnde alia expli­
catione minimè indiget; hoc ipſum etiam demonſtraui in Th.147.149.
150,&c.
l. 1.
Theorema 1.
Datur motus violentus; demonſtro; corpus proiicitur per lineam ver­
ticalem per hyp.
1. ſed hic motus eſt à principio extrinſeco, igitur eſt
violentus per def.1. probatur minor; Primò, quia illud eſt principium,
ſeu cauſa motus, ex cuius applicatione ſemper ſequitur motus per Ax.11.
l. 1.n.
1. ſed ex applicatione potentiæ extrinſecæ v. g. arcus, manus, &c.
ad lineam ſurſum ſemper ſequitur motus ſurſum; igitur eſt illius cauſa.

Secundò probatur, quia mobile projectum ſursùm mouetur adhuc ſepa­
ratum à potentia motrice per hyp.
6.l.1. igitur potentia motrix impreſ­
ſit aliquid mobili, vi cuius deinde mouetur, igitur hic motus eſt à prin­
cipio extrinſeco.
Diceret fortè aliquis produci hunc motum ab ipſo mobili; ſed con­
trà;
igitur ſemper produceret, quod abſurdum eſt: dicet, ad hoc vt pro­
ducat determinari debere ab aliquo, ſed contrà;
illud à quo determina­
tur vel eſt extrinſecum, vel intrinſecum, ſi primum, ergo hic motus eſt
ſemper à principio extrinſeco, quod ſatis eſt eſſe determinans per def.1.
ſi verò eſt intrinſecum; igitur ſemper eſſet hic motus, quamdiu eſſet
ipſum mobile, quod eſt contra hyp.
1. nam reuera non ſemper mo­
uetur.
Diceret fortè alius excitari quædam corpuſcula, à quibus mouetur
corpus graue ſursùm; ſed contrà;
nam vel ſunt in ipſo mobili illa cor­
puſcula, vel extra mobile; ſi primum;
igitur hic motus ſemper erit ab
extrinſeco mediatè, cum ab extrinſeco excitentur;
ſed hoc ſufficit ad
hoc; vt motus dicatur violentus per def.
1. ſi verò ſunt extra mobile;
igitur motus ille eſt ſemper ab extrinſeco, idque duplici nomine.
Denique diceret alius ex ſuppoſitione, quod terra moueatur non poſ­
ſe corpus graue proiici ſursùm per lineam verticalem, niſi tantùm ad
ſpeciem;
vt ſi quis è naui mobili ſurſum proiiceret pilam rectà omni­
nò, quoad eius fieri poſſit; videbitur enim iis, qui vehuntur eadem naui

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index