Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 491 > >|
1talem in medio libero eſt motus mixtus ex accelerato naturali, &
retardato violento: eſt enim acceleratus naturalis, cùm deorſum
deorſum tendat quaſi per gradus, ſeu diuerſa plana inclinata.
4. Non tamen impetus acquiſitus in eo motu eſt eiuſdem perfe­
ctionis cum illo, qui acquireretur in perpendiculari eiuſdem longi­
tudinis;
ſed tantùm eiuſdem altitudinis: nam perinde creſcit ille
impetus, atque creſceret in diuerſis planis inclinaris:
impetus verò
violentus in hoc motu retardatur;
tùm, quia, ſi maneret idem, maior
eſſet ictus ſub finem iactus, quod eſt ridiculum; nec eſt, quòd aliqui
dicant, ab aëre deſtrui, qui non minùs reſiſtit naturali, quàm vio­
lento.
5. Adde, quòd eſt duplex determinatio: igitur aliquid deſtrui de­
bet, non acquiſiti; igitur impreſſi:
deſtrui autem non dicitur acqui­
ſitus, quòd, ſcilicet, plùs de nouo accedat, quàm pereat;
eſt enim ac­
celeratus:
adde, quòd non infligitur tantus ictus ſub finem; igitur
deſtruitur aliquid impetus, non acquiſiti, eo modo, quo diximus;

igitur impreſſi: ita tamen ſenſim deſtruitur, vt pro æquabili per ali­
quod ſpatium quaſi haberi poſſit.
6. Hinc mobile proiectum per horizontalem, ne primo quidem
inſtanti per horizontalem mouetur, alioqui non eſſet motus mix­
tus:
tardiùs cadit mobile ita proiectum in planùm horizontale ſub­
iectum, quàm cum ſua ſponte, ex eadem altitudine deſcendit:
cuius
rei clariſſima eſt experientia: ratio eſt;
quia impetus acquiſitus in
hoc iactu non eſt eiuſdem perfectionis, cùm acquiſito in perpendi­
culo:
cùm proiicitur mobile per inclinatam ſurſum, mouetur motu
mixto ex naturali æquabili, & violento retardato: patet prima pars;

quia acceleratur tantùm naturalis deorſum, ſaltem in inclinata:
ſe­
cunda pars etiam patet; quia ſub finem minor eſt ictus.
7. Hinc linea motus eſt curua: iuxta diuerſam progreſſionem de­
ſtruitur hic impetus impreſſus:
tùm pro diuerſa inclinatione plani,
cuius etiam hîc habetur ratio;
nam ſingulis inſtantibus mutatur:
tùm, quia modò plùs impetus eſt fruſtrà, modò minùs;
plùs
certè, cùm linea determinationis impetus impreſſi facit obtu­
ſiorem:
atqui initio eſt obtuſior; ſub finem verò aſcenſus acu­
tior.
8. Aſcenſus proiecti per inclinatam diutiùs durat, quàm deſ­
cenſus, ratione eiuſdem plani horizontalis;
quia, ſcilicet, aſ­
cenſus longior eſt, quàm deſcenſus:
eſt autem longior; quia, vt
eſſet æqualis, nihil impetus impreſſi deberet deſtrui in aſcenſu

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index