Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Table of figures

< >
[Figure 11]
[Figure 12]
[Figure 13]
[Figure 14]
[Figure 15]
[Figure 16]
[Figure 17]
[Figure 18]
[Figure 19]
[Figure 20]
[Figure 21]
[Figure 22]
[Figure 23]
[Figure 24]
[Figure 25]
[Figure 26]
[Figure 27]
[Figure 28]
[Figure 29]
[Figure 30]
[Figure 31]
[Figure 32]
[Figure 33]
[Figure 34]
[Figure 35]
[Figure 36]
[Figure 37]
[Figure 38]
[Figure 39]
[Figure 40]
< >
page |< < of 491 > >|
1etiam vulgaribus repugnant; immò & cunctis ferè præmiſſis Theorematis.
Theorema 83.
Motus violentus non tendit ad quietem per omnes tarditatis gradus, vt
paſſim aſſerit Galileus;
Primò, quia non ſunt infinita inſtantia, ſed retarda­
tur tantùm ſingulis inſtantibus;
Secundò in medio denſiore minùs du­
rat;
igitur non tranſit per tot gradus tarditatis; præterea in plano incli­
nato ſurſum în minore proportione retardatur motus, quod etiam in
plano horizontali certiſſimum eſt; quorum omnium rationes ſuo loco
videbimus.
Nec eſt quod aliqui dicant infinito tribui non poſſe hæc prædicata
æqualitatis vel inæqualitatis, quod falſum eſt, loquamur de infinito actu;

ſi enim eſſet numerus infinitus hominum, nunquid verum eſſet dicere
numerum oculorum eſſe maiorem numero hominum;
nec eſt quod ali­
qui confugiant ad diſiunctiones;
nos rem iſtam ſuo loco fusè tractabi­
mus & demonſtrabimus, ni fallor, cum Ariſtotele, fieri non pòſſe vt ſit
aliquod creatum infinitum actu;
licèt vltrò concedamus plura eſſe infi­
nita potentiâ; & verò certum eſt infinito potentiâ non ineſſe huiuſmodi
prædicata æqualitatis, vel inæqualitatis.
Theorema 84.
Immò ſi tranſiret mobile ſursùm proiectum per omnes tarditatis gradus,
nunquam profectò deſcenderat;
quia cum ſingulis inſtantibus ſinguli gra­
dus reſpondeant, & duo inſtantia ſimul eſſe non poſſint;
nunquam certè
verum eſſet dicere fluxiſſe infinita;
igitur nec mobile per infinitos tar­
ditatis gradus ad quietem perueniſſe; hoc Theorema ſupponit eſſe tan­
tùm finita inſtantia.
Theorema 85.
Reſiſtentia aëris est maior initio, quàm in fine motus violenti, vt conſtat ex
dictis, quia initio motus eſt velocior, igitur plures partes aëris æquali
tempore reſiſtunt; in fine verò è contrario.
Theorema 86.
Hinc oppoſita eſt omninò ratio reſistentia, quæ ſequitur ex motu violento illi,
quæ cum naturali eſt coniuncta, hæc enim initio minor, in fine maior, illa
verò initio maior, & in fine minor; hinc prima creſcit cam ſuo motu,
ſecunda cum ſuo decreſcit.
Theorema 87.
Decreſcit igitur impetus eadem proportione, qua decreſcit reſiſtentia; vt pa­
tet ex dictis; igitur in toto motu eadem eſt reſiſtentiæ proportio.
Theorema 88.
Variæ ſunt potentiæ motrices, à quibus mobile ſurſum proiici potest motu
violento, v.g. potentia motrix animantium, potentia motrix grauium mo­
bili ſcilicet ſurſum repercuſſo; potentia motrix, quæ ſequitur ex com­
preſſione & rarefactione corporum, ſed de his omnibus aliàs.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index