Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646
page |< < of 491 > >|
1porrò in deſcenſu eſt motus mixtus ex accelerato naturali,
& retardato violento, vt conſtat ex dictis:
iactus per incli­
natam ad angulum 45. eſt omnium maximus, ratione eiuſdem
plani horizontalis: clara eſt experientia.
Ratio eſt: quia per verti­
calem ſurſum, nihil acquiritur in plano horizontali, ex quo fit ia­
ctus;
nihil etiam per ipſam horizontalem; igitur plùs acquiritur per
illam, quæ maximè ab vtraque ſimul recedit.
9. Hæc ratio eſt verè phyſica, geometrica nulla eſt: hinc illi
iactus æquale ſpatium acquirunt in prædicto plano horizontali,
qui fiunt per inclinatas æqualiter à prædicta inclinata ad ang. 45.
diſtantes.
Cùm emittitur mobile per inclinatum deorſum, in libero
medio, mouetur motu mixto ex naturali accelerato, & impreſ­
ſo retardato, vt conſtat ex dictis;
ille autem primus accelera­
tur per acceſſionem impetus perfectionis quàm in iactu per ho­
rizontalem;
ſed imperfectionis, quàm in perpendiculo: retarda­
tur verò impetus minùs, quàm in iactu per horizontalem; plùs ve­
rò, quàm in iactu per ipſum perpendiculum, in quo nihil impetus
deſtruitur.
10. Cùm è naui mobili ſurſum mittitur corpus graue, eſt motus
mixtus ex tribus, in aſcenſu, ſcilicet, ex naturali æquabili, ex verti­
cali retardato, & horizontali æquabili:
mouetur ſurſum per cur­
uam, ſempérque capiti iaculatoris imminet;
quippe tantùm acqui­
rit in horizontali, quantùm nauis:
in deſcenſu verò eſt motus mixtus
ex horizontali retardato, & naturali accelerato:
quia tamen bre­
uiſſimo illo tempore, retardatio illa horizontalis non eſt ſenſibilis,
ferè in ipſius iaculatoris caput deſcendit; quod certè phænomenon
ex noſtris principiis euincitur.
11. Parum cautè Vfanus vniuerſim aſſerit, iaculationem pilæ ex
tormento, maiorem eſſe ex naui in continentem, & minorem vi­
ciſſim, cùm vtriuſque differentia peti poſſit, vel à puluere tormen­
tario, vel ab eius compreſſione, vel humiditate, vel tormenti fabri­
ca, vel ipſius demum nauigij motu, qui pilæ motum, vel accelerat, ſi
versùs eandem partem eſt, vel retardat è contrario: in plano ho­
rizontali duro poteſt eſſe motus mixtus ex duobus, tribus, qua­
tuor, & pluribus aliis.
12. Cùm è naui mobili emittitur ſagitta per horizontalem, quæ fa­
cit angelum rectum cum linea directionis nauis, fertur quaſi per dia­
gonalem vtriuſque, ſaltem per aliquod ſpatium:
cùm verò emitti-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index