Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Table of figures

< >
[Figure 11]
[Figure 12]
[Figure 13]
[Figure 14]
[Figure 15]
[Figure 16]
[Figure 17]
[Figure 18]
[Figure 19]
[Figure 20]
[Figure 21]
[Figure 22]
[Figure 23]
[Figure 24]
[Figure 25]
[Figure 26]
[Figure 27]
[Figure 28]
[Figure 29]
[Figure 30]
[Figure 31]
[Figure 32]
[Figure 33]
[Figure 34]
[Figure 35]
[Figure 36]
[Figure 37]
[Figure 38]
[Figure 39]
[Figure 40]
< >
page |< < of 491 > >|
1quod demonſtratum eſt ſecundo lib. & verò ſi tibi adhuc non fiat ſatis,
probetur hoc Axioma per hypotheſim primam; nam reuerâ ſuppono
quòd omnibus experimentis comprobatur, ſcilicet corpus graue per pla­
num Inclinatum deorſum ſua ſponte deſcendere, non verò aſcendere niſi
propter aliquam reflexionem.
Axioma 2.
Motus, qui impeditur, imminuitur, idque pro rata, & viciſſim impeditur
qui imminuitur; cur enim imminueretur ſeu retardaretur, ſi nullum ſit
impedimentum?
Axioma 3.
Omne quod impedit motum, debet eſſe applicatum mobili vel per ſe, vel
per ſuam virtutem; hoc Axioma etiam certum eſt.
Poſtulatum.
Liceat accipere in perpendiculari deorſum, parallelas, cum ſcilicet aſſumi­
tur modica altitudo; licèt enim non ſint parallelę, quia tamen inſenſibili
interuallo ad ſeſe inuicem accedunt, pro parallelis accipiuntur.
Theorema 1.
Impeditur motus corporis in plano inclinato; certum eſt quod impedia­
tur, quia tardiore motu deſcendit mobile per hyp.
2. igitur impeditur
per Axio.2.
Theorema 2.
Ideo impeditur, quia impeditur linea ad quam determinatus eſt impetus
innatus; cum ſit determinatus ad lineam perpendicularem deorſum per
Ax.1. cur enim potiùs ad vnam lineam quàm ad aliam?
atqui id tan­
tùm planum inclinatum efficit, vel impedit, ne deorſum rectà tendere
poſſit; igitur ex eo tantùm capite impedit.
Theorema 3.
Non totus impeditur motus in plano inclinato; quia ſi totus impediretur,
nullus eſſet omninò motus ſuper eodem plano, ſed per planum inclina­
tum mobile deorſum mouetur per hyp.1.igitur totus motus non impedi­
tur; hinc ratio à priori primæ hypotheſeos.
Theorema 4.
In ea proportione minùs mouetur, in quæ plùs impeditur; probatur per
Axioma 2.cum enim motus imminuatur, quia impeditur per idem Axio­
ma;
certè quò plùs impeditur, plùs imminuitur; ſed quò plùs imminui­
tur, minor eſt, ergo quò plùs impeditur, minor eſt.
Theorema 5.
Eò plùs impeditur motus, quò maius ſpatium conficiendum eſt ad ac­
quirendam eandem altitudinem, ſeu diſtantiam à centro, illo ſpatio,
quod conficitur in perpendiculari deorſum; hoc Theor. vt clariùs
demonſtretur, aliquid figuræ tribuendum eſt.
ſit perpendicularis deor-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index