Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 491 > >|
1faciliori, circa centrum, quod diſtet ab altera extremitate vna
quarta totius cylindri: ratio eſt: quia faciliùs mouetur circa illud
centrum, quàm circa alia puncta, quòd, ſcilicet, minùs ſpatij decur­
ratur, poſito eodem ſemper motu alterius extremitatis, cui appli­
catur immediatè potentia motrix.
11. Cùm rota mouetur in verticali, atque præponderat alter ſemi­
circulus, haud dubiè hic præponderans producit impetum in alio
ſemicirculo:
hinc fortè eſt, quòd mirere, impetus determinatus
deorſum producit alium ſurſum:
hinc impetus vnius partis mobi­
lis poteſt producere ſimilem in alia parte continua;
quod tantùm in
hoc caſu locum habet:
quando corpus incumbit plano, quod mo­
uetur motu recto æquabili, ab eo non ſeparatur; ſecùs verò, ſi in­
cumbat plano, quod mouetur motu circulari.
12[Figure 12]
De motu funependuli.
1. FVnependulum deſcendit per arcum motu naturaliter acce­
lerato:
experientia clariſſima eſt: cùm enim ex maiori ſubli­
mitate deſcendit, maiorem ictum infligit.
Ratio à priori eſt quia
priori impetui acquiſito nouus accedit:
non acceleratur in eadem
proportione, in qua ſuprà dictum eſt accelerari in linea recta;
quia
in hac acceleratur vniformiter, id eſt, æqualibus temporibus,
æqualia acquiruntur velocitatis momenta;
quia vel eſt ſemper ea­
dem inclinatio plani, vel idem perpendiculum:
at verò in fune­
pendulo in ſingulis punctis eſt noua tangens;
igitur noua inclina­
tio plani; igitur noua ratio motus.
2. Initio acceleratur motus per maiora crementa, ſub finem per mi­
nora;
v.g. ſi dato tempore acquiſiuit vnum gradum impetus initio,
æquali deinde tempore acquiret minùs: ratio clara eſt:
quia, vt ac­
quireret æqualem, deberet eſſe eadem plani inclinatio;
ſed ſemper
creſcit Inclinatio;
igitur ſemper imminuitur impetus æquali tempore
acquiſitus:
acquiritur tamen æqualis velocitas in arcu, & in chor­
da, ſeu plano inclinato, eiuſdem altitudinis; igitur ſemper creſcit
motus funependuli in deſcenſu, ſed minoribus incrementis.
3. Hinc breuiore tempore deſcendit per radium perpendicula­
rem, quàm per quadrantis arcum eiuſdem radij;
tùm quia breuior
eſt linea; tùm, quia in perpendiculari acceleratur motus per maiora
crementa.
Vibratio maior eiuſdem funependuli æquali ferè tem-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index