Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 491 > >|
1vel ſcutica, vel funiculo in torto circumagitur, in quo clariſſi­
mè apparet motus centri, & orbis:
ratio motus orbis eſt impe­
tus impreſſus vtrique extremitati diametri vaſis in partes contra­
rias;
ratio verò motus centri eſt, quia adducitur funiculo vel ex­
ploditur, ſeu expellitur ſcutica:
huius motus phænomena ſunt ferè
infinita: ſingula ex noſtris principiis facilè explicantur.
14[Figure 14]
De diuerſis impreſſionibus motus.
1. CVm ſuſtinetur manus, ſeu brachium, in ſitu horizontali im­
mobile, producitur neceſſariò impetus æqualis impetui gra­
uitationis;
alioquin, ſi maior eſſet, ſurſum ferretur brachium; ſi verò
minor, deorſum:
quia præualeret grauitatio, porrò hic impetus pro­
ducitur tantùm à potentia motrice animantis, in ſingulari organo;

non verò in aliis partibus, etiam animatis, niſi quando mouentur;

nec in ipſo pondere, ſi aliquod ſuſtinetur: ſic menſa in pondere ſu­
per poſito impetum nullum producit.
Si anima immediatè in toto
corpore poſſet producere impetum, homo facilè volare poſſet.
2. Cùm ſuſtinetur funependulum, nullus impetus producitur à
ſuſtinente in ipſo globo, ne ſcilicet, ſit fruſtrà;
ſecùs verò, ſi attolla­
tur:
ſic per quamlibet lineam corpus retineri poteſt ſine impetu in
eo corpore producto per ſe:
hinc, cùm duo ſeſe inuicem trahunt ad­
uerſo niſu, neuter in altero producit impetum per ſe;
ſed per acci­
dens, propter mollitiem, & tenſionem partium:
cùm verò defertur
aliquid coniunctum, producitur haud dubiè æqualis impetus;
hinc
ſeparari non poteſt;
quia æqualis eſt motus latoris, & delati: exem­
plum habes in naui.
3. Si verò nauis illicò ſiſtat, vel tardiùs moueri pergat, tunc fit ſe­
paratio: hinc liquida effunduntur, ſi dum feruntur, breuior quietis
in vaſe intercedat morula.
Vt feratur cylindrus humeris commodiùs
debet ſuſtineri in centro grauitatis, ad eleuationem anguli 49. quia
tunc manui, & humero æqualiter pondus diſtribuitur:
ideò in circulo
voluitur ſcyphus aqua plenus ſine effuſione; quia impetus determi­
natus per tangentem circuli aquam ipſam à centro circuli remouet.
4. Cùm trahitur aliquod corpus impetus impreſſus in vna parte
non producit impetum in alia, alioquin daretur proceſſus in infi­
nitum;
ſi chorda vtrinque trahatur, rumpetur in medio: ſi affixa
extremitati immobili, trahatur à potentia applicata alteri extremi-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index