Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 491 > >|
1 25[Figure 25]
LIBER SEPTIMVS,
DE MOTV CIRCVLARI.
CVM in natura minimè deſideretur motus cir­
cularis, eius affectiones breuiter in hoc libro
demonſtrantur.
DEFINITIO 1.
MOtus circularis eſt, cuius linea æqualiter in omnibus ſuis punctis à com­
muni centro distat. v. g. ſi punctum in periphæria circuli moue­
retur.
Definitio 2.
Radius motus eſt linea recta ducta ab illo communi centro ad periphæ­
riam.
Definitio 3.
Arcus eſt pars periphæria maior, vel minor.
Definitio 4.
Tangens eſt linea, quæ tangit periphæriam in vnico puncto, quam tamen
non ſecat; hæc omnia clara ſunt, immò vulgaria.
Hypotheſis 1.
Si dum rota vertitur imponatur eius ſumma ſuperficiei aliquod mobile,
proijcitur à rota, ſeu potiùs amouetur; res clara eſt in molari lapide, in
funda, &c.
Axioma 1.
Illa mouentur æqualiter, quæ temporibus æqualibus aqualia ſpatia percur­
runt; inæqualiter verò qua inæqualia; qua maiora, celeriùs; tardiùs, qua
minora.
Axioma 2.
Qua ſimul incipiunt moueri, & deſinunt, aquali tempore mouentur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index