Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 491 > >|
1teſt? quidquid ſit, fateor vltrò hanc hypotheſim in eo tantùm certitudi­
nis gradu eſſe reponendam, in quo reponitur hæc cognitio, quâ modo
cognoſco me ſcribere, manuſque, & calami motum obſeruo;
ſiue id tan­
tùm oculis fiat, ſiue intellectu ex oculis; quod aliàs diſcutiemus; ſi quis
fortè in Phyſica maiorem certitudinem poſtularet, cum eo certè conue­
nire non poſſum.
Porrò quod ſpectat ad fallacias illas quæ ſupra adductæ ſunt; certum
eſt vel obiectum eſſe remotius, quam par ſit;
vel moueri celeriùs, vel
eſſe aliquod impedimentum interius;
præſertim in iis, qui ſeu vertigine,
vel alio capitis morbo laborant; ſed ne hîc opticum agere videar, harum
fallaciarum certiſſimas cauſas in ſuum locum remittimus.
Cæterùm licèt ad ſtatuendam, firmandamque hanc hypoteſim, Phy­
ſica experimenta rectè applicato ſenſu comprobata ſufficere poſſint;
non deſunt tamen rationes multæ à priori, vt vulgò aiunt, quibus euin­
citur, non modò quid ſit motus, verùm etiam propter quid ſit.
Prima duci poteſt à fine motus; cum enim res creatæ vbique ſimul
eſſe non poſſint, certè, vt illo bono gaudeant, quo fortè carent, & vt
coniungantur ſuo fini, motu locali opus eſt;
ſitit equus, abeſt aqua,
certè, niſi vel hæc propinetur, vel ille accedat, ſitim leuare non pote­
rit;
at neutrum ſine motu haberi poteſt: Lapis remouetur à ſuo centro,
à ſuo globo, à ſuo fine, vt ſeſe illi reſtituat, deorſum cadat neceſſe eſt.

Itaque ad cum finem res omnes creatæ inſtitutæ ſunt, quem ſine motu
aſſequi non poſſunt;
igitur dari motum neceſſe eſt, vt res creatæ cum lo­
cum acquirant, in quo ſuo bono, ſuo fini, ſuæ perfectioni coniungan­
tur; vel ſaltem id muneris obeant, cui ab ipsâ naturâ deſtinantur.
Secunda ratio ducitur à cauſa efficiente; niſi enim daretur motus,
fruſtrà daretur potentia motrix, tùm in animantibus, tùm in grauibus,
de quâ aliàs.
Tertia petitur à cauſa formali; cum enim detur impetus, vt demon­
ſtrabimus infrà, neceſſe eſt dari motum.
Quarta petitur à termino motus; cum enim globus proiectus ſit in
nouo loco in quo ante non erat;
certè nouus locus qui ſuccedit alteri
relicto, eſt terminus motus citra miraculum; igitur ſi eſt nouus locus,
eſt quoque motus.
Quinta ab vſu; nec enim ſine motu flueret aqua, caderet lapis, gyros
agerent aſtra, flaret ventus, volarent nubes, &c.
Sexta ab ipſa Mechanica, quæ organa motui miniſtrat: quis enim ne­
garet maius momentum eſſe cum maiori diſtantiâ coniunctum;
ſi verò
maius momentum eſt, nunquid præualebit; igitur deorſum cadet, immò
ſeuerior Geometria, vt omittam Aſtronomiam, motum ſupponit, cum ex
fluxu ſeu motu puncti infinitas fere lineas deſcribat.
Igitur certum eſt
dari motum localem.
Hypotheſis II.
Datur quies, id eſt priuatio motus. Hæc hypotheſis etiam certa eſt,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index