Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Table of figures

< >
[Figure 11]
[Figure 12]
[Figure 13]
[Figure 14]
[Figure 15]
[Figure 16]
[Figure 17]
[Figure 18]
[Figure 19]
[Figure 20]
[Figure 21]
[Figure 22]
[Figure 23]
[Figure 24]
[Figure 25]
[Figure 26]
[Figure 27]
[Figure 28]
[Figure 29]
[Figure 30]
[Figure 31]
[Figure 32]
[Figure 33]
[Figure 34]
[Figure 35]
[Figure 36]
[Figure 37]
[Figure 38]
[Figure 39]
[Figure 40]
< >
page |< < of 491 > >|
1 ſit enim corpus oblongum AB vibratum circa centrum immobile A
per arcum BC, ſitque pendulum pondus C fune CA, demiſſum, & vi­
bratum per arcum BC;
certè tardiùs funependulum hoc arcum BC per­
curret, quàm corpus oblongum, quod multis experimentis comprobatum
eſt;
ratio eſt, quia in pondere funependulo ſolum pondus E cenſeri de­
bet cauſa motus;
quippe, licèt funis aliquid conferat; quia tamen tam
exilis eſſe poteſt, vt vix quidquam addat póderis, pro nihilo computatur;

igitur totus motus eſt ab ipſo pondere pendulo; at verò in corpore ob­
longo AB, quod ſit v. g. parallelipedum, vel cylindricum, non tantùm eſt
motus à puncto B, verùm etiam à punctis FE, &c.
cum enim punctum
F, v. g. ſi ſeorſim ſumatur, percurrat arcum FG citiùs quàm punctum B
ſeorſim arcum BC, certè punctum F, quaſi deorſum rapit punctum B igi­
tur totum corpus AB citiùs abſoluit ſuam vibrationem, quàm funepen­
dulum, quod erat probandum.
Theorema 40.
Vt ſuſtineatur corpus oblongum AB, faciliùs ſuſtinetur in B, quàm in P,
& in F, quàm in E, & in E quàm in H, atque ita deinceps (ſuppono autem,
quòd poſſit volui circa centrum A) ratio clara eſt ex vecte, de quo ſuo
loco; immò licèt AB penderet tantùm vnam vnciam, poſſet aliquod
aſſignari punctum iuxta A, in quo ab homine robuſtiſſimo ſuſtineri non
poſſet in ſitu horizontali AB.
Theorema 41.
Si deſcendat cylindrus AB in AC circa centrum A, & occurrat in AC
alteri corpori, ictum maximum infliget ex puncte F, ſi AF eſt media pro­
portionalis inter AE, AB, & habeatur tantum ratio impetus abſolutè ſumpti ;

hoc fuit iucundiſſimum Theorema, quod in lib. 1. demonſtrauimus;
ne­
que hîc repeto;
vnum tantùm addo valdè paradoxon in punctum G eſſe
maximum ictum, non tamen maximam vim, ſcilicet ad mouendum;

nam in D maior erit vis, quàm in G, & in I, quàm in D; erit tamen mi­
nor motus, ſeu minor impreſſio.
Theorema 42.
In maiori proportione deſtruitur impetus in aſcenſu vibrationis eiuſdem
corporis oblongi, quam in aſcenſit vibrationis funependuli;
conſtat certè cla­
riſſimis experimentis;
ratio eſt, quia plures partes impetus innati reſi­
ſtunt; quippè impetus innatus funis tam paruus eſt, vt pro nullo ha­
beatur.
Theorema 43.
Hinc ſunt pauciores vibrationes corporis oblongi, quàm funependuli, cum
ſinguli aſcenſus plùs impetus deſtruant in vibrationibus corporis ob­
longi, quàm funependuli:
Hinc citiùs quieſcit corpus oblongum vibra­
tum, quàm funependulum;
licèt vtrumque ex eadem altitudine demitta­
tur; quod etiam multis experimentis comprobatur, & ratio patet ex
dictis.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index