Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 491 > >|
1
Theorema 44.
Vibrationes minores corporis oblongi citiùs peraguntur, quàm minores; ex­
perientia certa eſt, ratio verò eadem cum ea, quam explicuimus ſuprà
in funependulis.
Theorema 45.
Minùs producitur impetus in E, v.g. corporis oblongi, ſcilicet in deſcenſu,
quàm ſi AE ſeparata eſſet ab AB;
patet, plùs tamen producitur, quàm ſi
E deferretur à B, vt accidit in funependulis;
prima pars eſt certa; quia
corpus oblongum AE perficit citiùs ſuam vibrationem, quàm AB; ſecun­
da etiam probatur, quia alioqui vibratio corporis oblongi, & vibratio
funependuli eiuſdem longitudinis æquali tempore percurreretur.
Theorema 46.
Si punctum H eſſet nodus longè grauior reliquo AB, extremitas B percur­
reret citius arcum BC, quàm ipſum perpendiculum;
quia ſcilicet impetus
nodi A ſeg mentum HB ſecum abriperet;
ſed eo tempore, quo percurri­
tur arcus HI, non percurritur, perpendiculum æquale arcui BC, vt pa­
tet;
immò poſſet ita componi corpus oblongum, vt punctum B tùm in
perpendiculo, tùm in arcu BC, æquè citò moueretur; multa haud
dubiè dicenda ſuperſunt de hoc pendulorum genere, quæ
remittimus in appendicem, quam huic Tomo
ſubnectimus.
28[Figure 28]

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index