Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 491 > >|
1
Hypotheſis VI.
Corpus proiectum etiam à potentiâ motrice ſeiunctum adhuc mouetur.
Oculos omnium teſtes appello.
Hypotheſis VII.
Corpus proiectum, & in aliud impactum illud ipſum impellit, & mouet.
Hypotheſis VIII.
Ignis applicatus ſubiectum aptum, cui rectè applicatur neceſſariò calefa­
cit, nix frigefacit, Sol illuminat, corpus in aliud impactum illud ipſum im­
pellit.
Prædictæ omnes Hypotheſes certiſſimis nixæ experimentis certi­
tudinem phyſicam habent, & citra miraculum fallere non poſſunt.
Axioma I.
Contradictoria ſimul eſſe non poſſunt, vel non eſſe. Hoc ipſum iam præ­
miſimus Logicæ noſtræ demonſtratiuæ, complectiturque prima illa
principia Metaphyſicæ.
1. Impoſſibile est idem ſimul eſſe, & non eſſe.
2. Quodlibet eſt, vel non est.
3. De eodem alterum contradictoriorum verè affirmatur, & alterum verè
negatur, non ſimul vtrumque.
Axioma II.
Maximum ſignum diſtinctionis realis in phyſicis est ſeparabilitas, vel op­
poſitio.
Nihil enim a ſe ipſo ſeparari poſt; quippe, vbi eſt ſeparatio, ſeu
diuiſio, eſt pluralitas; cur enim nummus A & nummus B eiuſdem ma­
teriæ, formæ, ponderis, realiter diſtinguuntur?
quia ſcilicet vnus
non eſt alius inquies; & quare vnus non eſt alius?
quia vnus eſt hic &
alius non eſt hic, vnum tango, & alium non tango, vnus eſt meus, &
alius non eſt meus, &c.
vides prædicata contradictoria, quæ cum eidem
ſimul ineſſe non poſſint per Ax. 1. diuerſis, & diſtinctis ineſſe neceſſe
eſt.
Diceret fortè aliquis hominem reproductum in duobus locis eſſe poſ­
ſe, & dum Romæ eſt à ſe ipſo Lugduni exiſtente ſeiunctum eſſe; hoc
ipſum aliàs examinabimus, dum conſtet modò id totum, ſi fiat, mira­
culo tribuendum eſſe, cum tamen res phyſicas citra miraculum conſide­
remus.
Axioma III.
Vt dicatur aliquid exiſtere, vel debet ſenſu percipi, vel aliqua ratione
probari.
Qui enim aſſerit rem aliquam poſitiuam exiſtere, certè poſi­
tiuo argumento demonſtrare debet quod ſit;
illud porrò argumentum
duci poteſt vel ab experimento certo;
ſic probo exiſtere rem aliquam,
quam video; vel ab aliqua ratione;
ſic ex eo quòd cauſa ſit neceſſaria
applicata ſubiecto apto, probo effectum ipſum produci;
vel eo quòd ſit
effectus probo cauſam eſſe vel ex neceſſitate, quâ aliquid eſt neceſſa­
rium ad aliquem finem à natura inſtitutum, quo natura ipſa ſine abſur-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index