Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 491 > >|
1do, vel grauiſſimo incommodo carere non poteſt, probo illud ipſum
eſſe;
vel demùm ex aliqua reuelatione certa in rebus fidei; igitur hoc
Axioma certum eſt phyſicè;
quod niſi recipiatur à Philoſophis; cuique
licebit impunè mentiri; ſi enim dicam extra mundi huius fines eſſe
alios orbes, intra tuum muſæum, in quo ſolus fortè degis, eſſe quin­
quaginta homines, eſſe mille Soles, & totidem Lunas in cœlo, &c.

numquid ſtatim oppones Axioma iſtud, qua ratio, qua experientia, qua
neceſſitas, qua reuelatio? Quæſtio facti eſt, producendi ſunt teſtes: huc
reuoca principium illud commune.
1. Non ſunt multiplicanda entia ſine neceſſitate, quod certè non valet niſi
addas, vel ſine ratione, vel ſine experientia.
2. Qui aſſerit aliquid poſitiuè, debet argumento poſitiuo probare.
Axioma IV.
Quidquid exiſtit phyſicè extra ſuas cauſas ab omni alio ſeparatum, de­
terminatum eſt.
Hoc Axioma explicatione modicâ indiget: Determinatum illud
apello, quod illud ipſum eſt, quod eſt, & nihil aliud;
quod eſt hoc, id
eſt ab omni alio diſtinctum;
atqui quidquid productum eſt, ſingulare
eſt, id eſt, eſt hoc;
ſi enim producitur, alicubi producitur, & ali­
quando, ergo dici poteſt, eſt hîc, eſt nunc; igitur determinatum eſt.

Aliquis fortè ſtatim opponet mihi partes indeterminatas quantitatis:
ſed
proſectò nulla pars actu eſt quæ non ſit hæc, & non alia;
igitur quæ
non ſit determinata, de quo aliàs; quidquid ſit, ſaltem partes illæ fa­
ciunt aliquod totum quod eſt determinatum, quod mihi ſatis eſt modò
ad veritatem huius Axiomatis.
Dices aliquid poſſe eſſe nullibi; has
nugas refutabimus in Metaphyſica, quæ in mentem ſapientis viri ca­
dere non poſſunt; nunc ſaltem conſtat id naturali modo fieri non
poſſe.
Axioma V.
Quod vnum eſt, determinatum eſt. Quia quod vnum eſt, eſt hoc, &
nihil aliud;
nihil enim aliud eſt vnum, niſi indiuiſum in ſe, & diui­
ſum à quolibet alio:
quippè indifferentia, vel indeterminatio ibi tan­
tum eſt, vbi ſunt plura; ſi enim tantum vnum eſt, certè non datur op­
tio, ſi aliqua cauſa eſt indifferens ad effectum A & B, id eſt ſi non eſt,
cur vnum potius quàm alium producat?
plures eſſe neceſſe eſt; ſi enim
tantùm vnus eſt, certè indifferens non eſt.
Axioma VI.
Quidquid eſt, fruſtrà non eſt. Quidquid eſt, id eſt exiſtit naturaliter
ſcilicet, & citra miraculum, fruſtrà non eſt, id eſt propter aliquem fi­
nem eſt ab ipſa natura inſtitutum;
finem autem rei ex ipſo vſu cogno­
ſcimus;
vſum verò ipſo ferè ſenſu: quod vt breui inductione confirme­
mus, quidquid exiſtit vel eſt ſubſtantia, vel accidens;
ſi ſubſtantia, vel
incorporea, vel corporea;
ſi incorporea, vel eſt Deus, vel Angelus, vel

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index