Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646
page |< < of 491 > >|
1 31[Figure 31]
LIBER DECIMVS,
DE DIVERSIS MOTIONVM, VEL
imprimendi motus rationibus.
HACTENVS explicauimus naturam cau­
ſæ formalis motus, ideſt impetus in
libro primo: proprietates motus natu­
ralis ſecundo: tertio violenti affectio­
nes;
quarto mixti ex pluribus rectis:
quinto motum in diuerſis planis conſiderauimus;
ſexto reflexum; ſeptimo circularem; octauo fune­
pendulorum vibrationes; nono mixtum ex circulari,
quæ omnia ſpectant, vel ad cauſam formalem, vel
ad principium intrinſecum, vel ad modum etiam
intrinſecum, vel ad ſpatium, &c.
iam verò conſi­
deramus diuerſos modos, quibus impetus imprimi
poteſt; poteſt enim mobile proijci, pelli, trahi, percuti,
premi, ſuſtineri, tornari, &c.
de quibus omnibus iam
nobis, hoc decimo libro agendum videtur, vt dein­
de vndecimo de organis motus, & duodecimo de li­
neis tandem agamus.
DEFINITIO I.
IMpreſſio eſt productio impetus in exteriore mobili, vel niſus ad illam.
Explicatione multa non indiget hæc definitio;
dicitur productio
impetus, quia reuerâ quando proijcitur lapis, in eum deriuatur aliquid

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index