Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 491 > >|
1 35[Figure 35]
APPENDIX SECVNDA.
DE PRINCIPIO PHYSICOSTATICO,
ad mouenda ingentia pondera.
DVo ſunt in Statica, quæ demonſtrationem deſidera­
re poſſunt; Primum eſt, quod ſpectat ad proportio­
nes potentiarum, ponderum, reſiſtentiæ, motuum,
temporum, diſtantiarum, &c.
Secundum pertinet
ad cauſas Phyſicas huiuſmodi effectuum, qui cùm ſint
naturales, & ſenſibiles, ſua cauſa carere non poſſunt.

Primum ſanè quod ad Matheſim attinet egregiè præ­
ſtiterunt hactenus doctiſſimi viri Vbaldus, Steuinus, Galileus, &c.

ita vt nihil amplius deſiderari poſſit;
Secundum tamen quod iuris phy­
ſici eſt, vix, ac ne vix quidem delibatum inuenio; quare ad huius libri
calcem principium Phyſicoſtaticum breuiter explicandum ſuſcipio, per
quod duntaxat illi omnes mirifici effectus ad ſuas cauſas reducantur,
quod niſi fallor huic tractatui deeſſe videtur.
AXIOMA 1.
AB eadem potentiâ faciliùs producitur in eodem mobili minor motus,
quam maior.
Hoc Axioma manifeſtum redditur ex ijs, quæ paſſim habentur in lib.
1. de impetu;
quippe motus ex duplici tantùm capite minor eſſe poteſt;
primò, ex eo quòd ſingulis partibus mobilis pauciores partes impetus
inſint;
ſecundò ex eo quòd imperfectior impetus mobili imprimatur;
atqui ex vtroque capite faciliùs producit ut minor motus; quia faciliùs
imprimitur minor, vel imperfectior impetus, nempe minore niſu agit
potentia.
Axioma 2.
Quò maiore tempore datum ſpatium percurritur, eò minor eſt motus, id eſt
tardior, vt patet ex dictis l.1.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index