Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 491 > >|
1
Axioma 3.
Quò minus ſpatium decurritur dato tempore minor, & tardior eſt motus;
hoc etiam conſtat ex eadem dem.
Axioma 4.
Maiore tempore potentia applicata ſi ſemper agit, plus agit. Quid clarius?
Axioma 5.
Pondus alteri æquale illud mouere tantum non poteſt motu æquali; cur
enim pondus A mouebit B potiùs quàm B. A: quod certum eſt.
Axioma 6.
Pondus alteri æquale mouere poteſt illud motu minore; quia cùm æquali
mouere tantùm non poſſit, & cùm poſſit faciliùs minore, quàm maiore;
certè minore mouere poteſt.
Axioma 7.
Pondus minus poteſt mouere maius motu minore, ſi maior ſit proportio mo­
tuum, quàm ponderum, v.g. pondus duarum librarum quod mouetur
motu vt 3.poteſt mouere pondus 4.librarum motu vt 1.vt patet ex dictis.
Axioma 8.
Eò faciliùs mouetur pondus per inclinatam, quàm per ipſum perpendicu­
lum, quò inclinata maior eſt perpendiculo; vt patet ex ijs, quæ dicta ſunt l.5.
de planis inclinatis.
Axioma 9.
Pondus maius mouet tantùm minus motu maiore, cum eſt maior proportio
ponderum quàm motuum, vt patet.
Problema vniuerſaliſſimum.
Mouere quodcumque pondus à qualibet applicata potentia moueatur motu
minore, ita vt ſit maior proportio motuum, quàm ponderum, per Ax. 7.
Coroll. vniuerſaliſſimum.
Hinc colligo, in eo tantùm poſitam eſſe induſtriam, qua poſſint
pondera moueri, vt minore, & minore motu moueantur; igitur, qua
proportione imminues motum, eâdem maius pondus mouebis.
Theorema 1.
Æqualia pondera æquali vtrimque brachio libræ appenſa ſunt in æquilibrio
per Ax.5.
Theorema 2.
In æqualia pondera inæquali brachio librata faciunt æquilibrium ſi ſit ea­
dem proportio brachiorum quæ ponderum permutando;
quia eſt eadem pro­
portio motuum, quæ brachiorum, vt patet; igitur ſunt in æquilibrio nec
enim minus pondus attolli poteſt à maiori per Ax.9.nec maius à mino­
re per Ax.7. igitur ſunt in æquilibrio.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index