Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646
page |< < of 491 > >|
1etiam pondus perexiguis fuſciculis ſuſtineri poſſit; quia pluribus diſtri­
buitur: hinc, ſi plura eſſent araneæ fila, maximum ſaxum ſuſtinere poſſent.
Theorema 5.
Ideo mouetur ingens pondus operâ axis, vel ſuculæ; quia ſcilicet imminuitur
matus, vt clarum eſt.
Corollarium.
Hinc, quò minor eſt diameter axis, maius pondus attollitur ſeu mo­
uetur;
quia cùm circulorum peripheriæ ſint vt ſemidiametri, quò minor
eſt diameter axis cui aduoluitur funis ductarius, eſt minor motus;
igi­
tur maius pondus attollitur;
igitur ſi longitudo vectis ſit dupla ſemidia­
metri ſuculæ, duplum pondus attollitur; ſi tripla, triplum, &c.
Huc reuoca terebraś, & manubria, &c.
Theorema 6.
Ideo cochlea mouet ingens pondus; quia imminuit motum, vt videre eſt
in torcularibus, in quibus Helicis opera ingens priſma attollitur.
Corollarium.
Hinc quò ſunt plures Helices, & decliuiores motus rectus eſt minor;
hinc faciliùs attollitur pondus; ſi enim longitudo ſpiræ eſt decupla axis,
potentia decuplum pondus attollet.
Theorema 7.
Ideò tantæ ſunt cunei vires, quia motum imminuit.
Corollarium.
Hinc quò angulus cunei eſt acutior, maius pondus attollitur eius ope­
râ; hinc proportiones omnes demonſtrari poſſunt, hinc cuneus ad angu­
lum 45. & ſuprà non iuuat potentiam, ſecus infrà, ad cuneum reuoca
clauos & gladios.
Theorema 8.
Ideo rotis denticulatis mouetur ingens pondus; quia imminuitur motus,
vt clarum eſt.
Scholium.
Obſeruabis huius organi operâ imminui poſſe motum in infinitum,
atque ad eo maius ſemper pondus, & maius in infinitum attolli poſſe.
Corollarium.
Ex his facilè colliges ad mouenda pondera in eo tantùm poſitam eſſe
induſtriam, vt motus imminuatur, & vnicum illud eſſe principium phy­
ſicomechanicum.
Theorema 9.
Vt pondus attollatur adhiberi poteſt alia induſtria ſcilicet plani inclinati, in
quo faciliùs pondus attollitur, quàm in verticali, de quo iam ſuprà in lib. 5.Scholium.
Obſeruabis autem, organum mechanicum adhiberi poſſe ad mouen-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index